20:138 401t WOLPHIUS LISMANINO. Be twrbis dogmaticis in Polonia ita disserit ut facile intelligat aliquis ipsum Lismaninum a Twricensibus non omnino absolvi¡í (Ex apographo Bibi. civ. Turic. F. 41, olim Epp. Vol. VI. foL 508 v. . Simler. Vol. 108.) . Quod de libertate et progressibus doctrinae evangelicae scribis *) pergratum perque iucundum cognitu fuit: sed rursus triste et acerbum illud, quod eorum qui profitentur evangelium factionibus id tantopere impediatur. Quae culpa ab iis qui inde ad nos scribunt 2) omnis in Blandratam et Gentilem coniicitur. Hos enim scribunt blasphemos Arrii errores isthic suscitasse. Ac quanquam Blandrata sit astutior et certe ut fertur venenum suum tegat, tamen ex eius propositionibus quid sentiat non obscure colligitur. Quae etiam prius Genevae erroris eius indicia praebuerit, Calvinus, Bullingerus et alii dudum indicarunt. Tuque eos hoc ipso solum offendisti, quod ei locum in ecclesia dedisse diceris. Qua de re D. Tretius tibi coram plura commemorabit. 3) Cum eo copias tuas adversus hoc hominum genus ut coniungas te vehementer etiam atque etiam rogo, ne et damnum maius detur ecclesiae et turpis contumeliae nota doctrinae bonae inuratur. Our non potius symbolis priscis statur? Cur non usitatae phrases retinentur? Cur non posita et in aliud tempus commodius dilata rei illius exquisitione, papatus potius coniunctis copiis expugnatur? Ac si Stancarus negotium facessat ecclesiae, non opus est nobis adversus hunc armis Arrii. Qua de re pluribus ad te verbis antea scripsi . . Tiguri 23. Augusti. Ioannes Wolphius tuus. 4011. 1) Scripserat m. Maio tit colliges ess ep. Nov. 23. 2) Sarnicius maxime, fortassis etiam Threcius. 3) Hunc Lismaninum convenisse dubium est, si epistolam supra laudatam perpenderis.