50:137 137 CAPUT XII. 138 refero, ut significet Paulum non habere hic sui respectum, sed Christum solum intueri. Quod se fatetur nescire, in corporene, an extra corpus: eo melius exprimit revelationis magnitudinem. Intelligit enim Deum ita secum egisse, ut modum ipse non caperet. Neque vero id incredibile videri debet: siquidem nobis interdum se manifestat, ut modus tamen^sensum nostrum lateat. Neque tamen hoc quidquam certitudini fidei derogat: quae hoc uno constat, si Deum sentiamus nobis loqui. Quin potius hic discamus, eorum modo quae necessaria sunt cognitu expetendam esse scientiam, reliqua Deo commendanda. Dicit ergo se nescire utrumne totus corpore et anima sublatus in coelum fuerit: an anima tantum rapta fuerit. Ante annos quatuordecim. Quaerunt nonnulli etiam de loco : sed eorum curiositati satisfacere non est nostrum. Initio manifestavit se Paulo Dominus per visionem, quum a Iudaismo ad evangelii sui fidem convertere eum voluit: sed nondum ad haec arcana tunc fuit admissus: qui etiam ab Anania erudiri in primis elementis debuit. Visio igitur illa nihil aliud quam praeparatio fuit, qua docilis redderetur. Fieri potest ut nunc visionem attingat, cuius meminit etiam apud Lucam Act. 22, 17. Sed in his coniecturis non est quod multum laboremus: quando videmus Paulum ipsum per annos quatuordecim tacuisse: nec verbum fuisse facturum, nisi importunitas malignorum coegisset. Usque in tertium coelum. Coelos hic non distinguit philosophico more : ut singulis planetis suum assignet. Sed numerus ternarius xax' eox*)v P08*" tuB est pro summo et perfectissimo. Imo coelum per se hic significat beatum et gloriosum Dei regnum, quod sphaeris omnibus et ipso firmamento, adeoque universa mundi machina superius est. Sed non contentus simplici appellatione Paulus addidit, usque ad summam altitudinem et intima penetralia se pervenisse. Nam fides nostra coelum conscendit et intrat: gradu vero et altitudine superant qui cognitione prae aliis excellunt. Sed in tertium usque coelum penetrare, paucissimis datum fuit. 4. In paradisum. Quoniam hortus Dei in scripturis vocatur amoenissima quaeque et beatissima regio: inde usus apud Graecos invaluit, ut paradisus coelestem gloriam significaret : etiam ante Christi adventum, quemadmodum patet ex Ecclesiastico (40, 17. 28). Atque in hunc sensum capitur apud Lucam in responso Christi ad latronem: Hodie mecum eris in paradiso: hoc est, frueris Dei praesentia, in conditione vitaque beatorum. Audierit verba ineffabilia. Verba hic non accipio pro rebus, ut interdum more hebraico solet nomen hoc accipi: nam verbum audiendi non conveniret. Nunc si quis roget quaenam fuerint: responsio brevis est, non abs re vocari ineffabilia,