30:137 137 IN L LIB. SAMUEL. CAP. XV. 138 debita humilitate flagitii punitionem admittit? Minime gentium: sed contra ne tantillum quidem cedit, et contra renitens Samuelem rogat ut se coram senioribus Israelis et universo populo honoret. Ex quibus verbis illum apparet non magno Dei timore duci, modo coram hominibus suam autoritatem retineat, et de sua dignitate nihil ipsi depereat. Nos itaque quoniam istud exemplum proponitur hominis omni sensu et ratione privati Dei iudicio, discamus non adeo mundum intueri quin magis in Dei iudicia simus intenti: ac proinde peccata agnituri coelestis illius summique iudicis maiestatem intueamur, veniamque supplices deprecemur: ac si quam afflictionem immiserit ad nos castigandos, patienti et moderato animo feramus, et adversus stimulum ne calcitremus : et si Deus coram hominibus velit nostrum dedecus patefieri, ne contra gloriae nostrae studeamus: sed potius pudore suffusi Dei manum feramus. Summo enim commodo nostro fiet, ut detecta coram hominibus turpitudine nostra, et ignominia et opprobrio suffusis Deus peccata condonet, illaque perpetua deleat oblivione, iiam qui ambitione turgidi gratiam apud homines retinere, virique boni haberi volunt, suas sordes et inquinamenta tegunt olim nocitura: non aliter quam qui malum occultum celat, mortem sibi maturius conciliat; quod fuisset alioqui medicabile adhibito convenienti remedio. Detegi autem malum oportet, quod alioqui suo foetore et putredine lethale fit. Idem contingit iis qui apud homines viri boni haberi, gratiamque et autoritatem qua maxime valent retinere cupiunt, Dei interim obliviscentes : immo Dei et angelorum iudicium et condemnationem parvi facientes, modo hic coram hominibus absolvantur nomenque suum retineant. Hinc nascitur in vitiis induratio: hinc mali occulti labes et foetor accrescit, lethumque miseris adfert. Nos itaque discamus ita nos expendere et explorare, ut sponte coram Deo compareamus, et in ipsius praesentia peccata nostra magis ac magis condemnemus. Ac si, ut ante dixi, nos dedecore et ignominia suffundi, et in exemplum produci, nostrumque dedecus evulgari voluerit, patienter toleremus: et Deum precemur uti dedecus illud in nostram salutem vertat, nostrosque sensus ita captivet, ut ipsius voluntati penitus acquiescamus. In primis vero summopere cavendum ne adversus Deum, nos dedecore aliquo et ignominia assidentem pugnemus aut obloquamur: ne indurato et praefracto animo malum in nobis occultum sepeliamus, et ne pudeat nos coram Deo nostrarum animarum medico vulnera nostra detegere quibus medeatur. Sic facinorosi homines, quorum flagitia deteguntur, cogitare debent, non temere id contingere: sed quum occulta sua peccata esse sibi pollicerentur: Deum illa velle retegi praeter suam opinionem, et de iisdem poenas