21:137 137 VITA CALVINI. 138 Fuit hic idem annus infamis illa plus quam immani carnificina, quam Aquense Parlamentum in fratres Waldenses Merindolae et Cabrieris totoque illo tractu, non in unum aut alterum quempiam, sed in populos ipsos, nullo nec aetatis nec sexus discrimine, incensis etiam vicis exercuit. Haec autem mala Calvinum refugientes Genevam pauculos solantem ac reficientem eo vehementius premebant, quod eos antea literis submissisque pastoribus pure in evangelio instituendos curarat suaque apud Germaniae Principes et Helveticas civitates intercessione periclitantes antea servarat. Gliscebat tum quoque rursum infelix illa de coena Domini decertatio, Osiandro homine superbo monstrosique ingenii sopitam flammam fodiente*: quod incendium quominus [fol. IL 6] sopiretur, per Calvinum certe non stetit, cuius ea de re ad Philippum unam et alteram epistolam edendam curavimus. Sed utriusque sanis consiliis nullum locum tribuit eius hominis intemperies, quem uterque Periclem vocabat. Interea pestis in urbe desaeviens multos bonos tollebat. Calvinus autem ex suggestu in nonnullorum flagitia ac praesertim adversus scortationes, quae ne tum quidem desinere poterant, pro viribus detonabat, bonis quidem adsentientibus, sed paucis quibusdam oyfiaycoyoic bonorum conatus infringentibus, donec ipsi sese ultro, sicuti suo loco dicetur, praecipites dederunt. Accedebat denique ad haec mala, quod tum quoque non deessent parum illae quidem tempestivae de iure civitatis disceptationis :*) nec pati possent aliunde fideles pastores ecclesiastica bona pontificiis erepta non sic ut oportuit plerisque locis administrari. Multi tunc2) clamores, multae querelae, multi denique scribendo ac loquendo labores, sed frustra plerumque suscepti, aperte quidem profitente Calvino, se quidem tot sacrilegiis 3) minime favere, quae divinitus tandem sciret severissime vindicanda, sed in eo tamen iustum Dei iudicium agnoscere, quod bona tam male prius a sacrificis acquisita non sineret Dominus ecclesiarum aerariis inferri. Alia praeterea duplex sollicitudo Calvinum eodem hoc anno domi simul et foris exercuit Redierat tum Genevam patriam suam veterator quidam quamvis adhuc iuvenis, postquam aliquamdiu eremitam in Galliis simulasset. Eum pietatis speciem initio prae se ferentem Calvinus (homo si quisquam alius in deprehendendis aliorum ingeniis sagacis solertisque iudicii), quum mox agnovisset, admonere primum ac mox liberius etiam, postea ambitiose 1) quod tum quoque parum certe tempestive disceptari de propriis reip. Genevensis facultatibus coepit. (Edd. rece) 2) hinc igitur (eaedem). 3) isti confessioni (eaedem).