20:137 137 1563 AUGUST. 138 iubent. Singulariter autem Ionvilleum nostrum humanissime salutabis. Tale aeternum. Dominus te nobis diu incolumem servet. Tiguri 22. Augusti 1563. Tuus Bullingerus. 4010, GRINDALLUS ZANOHIO. Bogatus quid de subscriptione eius Augustanae facta iudicet, se Calvini iudicium suum facere testatur^ timet vero ut vel illa adversarii contenti sint futuri. (Ex Zanchii Opp. Tom. VIII. P. II. p. 140.) S. D. Quod tam copiose ad me de dissidii vestri compositione scripsisti, clarissime D. Doctor Zanchi, gratias ago: quod autem petis, ut meam aliorumque amicorum tuorum sententiam ea de re perscribant, id hoc tempore plene praestare non potui. Amici enim illi tui, quos nominasti, Londino iam diu abfuere propter pestem ibi grassantom. Quod ad me attinet, tantum tribuo pietati ac prudentiae tuae, ut de omnibus actionibus tuis bene sentiam. Accedit etiam (uti ais) D. Calvini calculus, qui subscriptionem tuam, cum illis conditionibus et exceptionibus approbavit, quod me multum confirmat. Nam illius iudicio multum soleo tribuere. Hoc unum metuo, ne priores adversarii, nisi tu tibi in istis controversiis silentium prorsus indixeris (quod hoc tempore, quum veritas a quibusdam libris editis oppugnatur, durum esset) ex hac compositione gradum sibi struant ad novas turbas excitandas, ac tum simplicem subscriptionem, quae literis consignata est, urgeant: exceptiones vero illas et protestationes, quae viva voce tantum factae sunt, non agnoscant. Sed de futuris incertum est iudicium : ea igitur Domino commendemus, qui tibi etiam (non dubito) os et sapientiam dabit, cui non poterunt resistere adversarii veritatis. Vale in Domino quam optime. Ex suburbano meo Iubalmiensi ad ripam Thamensis 23. August. 1563. Tuus in Christo Edmundus Grindallus Episcopus Londinensis.