50:136 CAPUT XII. 1. Gloriari sane non expedit mihi. Veniam enim ad visiones et revelationes Domini- 2. Novi hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore, nescio: sive extra corpus, nescio, Deus novit) eiusmodi, inquam^ hominem raptum fuisse usque in tertium coelum : 3. scio de eiusmodi homine (sive in corpore, nescio: sive extra corpus, nescio, Deus scit) 4. quod raptus sit in paradisum et audierit verba ineffabilia, quae non licet homini loqui. 5. De eiusmodi homine gloriabor: de me ipso non gloriabor, nisi in infirmi' tatibus meis. 1. Gloriari non expedit. Nunc quasi in medio cursu manum sibi iniicit, ne longius provehatur. Atque hoc modo aemulorum impudentiam aptissime coarguit: seque invitum facere testatur, ut hoc genere certaminis cum illis contendat. Cuius enim verecundiae erat hinc inde corrogare vel potius emendicare laudes, ut pares essent tanto viro? Quod ad secundum pertinet, admonet suo exemplo, quo pluribus et praestantioribus unusquisque nostrum gratiis abundat, eo minus de sua excellentia debere illi venire in mentem. Est enim valde periculosa cogitatio: quod tanquam labyrinthum ingressus mox perstringitur, ut sua dona nimis acute cernat, se vero ipsum ignoret. Id ne sibi contingat, veretur Paulus. Agnoscendae sunt quidem Dei gratiae, ut primum ad gratitudinem, deinde ad rectum earum usum expergefiamus: verum inde sumere gloriandi argumentum, id vero non caret ingenti periculo. Veniam enim ad visiones. Non repam humi, sed conscendere in altum cogar. Ita timeo ne altitudo donorum me abripiat in oblivionem mei. Et certe si ambitiose gloriatus fuisset Paulus, ex alto fastigio in praeceps decidisset. Sola enim est humilitas quae magnitudinem nostram stabiliat coram Deo. Inter visiones et r e v e l a t i o n e s hoc est discriminis, quod revelatio saepe contingit vel per somnium, vel per oraculum in quo nihil oculis appareat: visio autem nunquam fere sme revelatione datur: hoc est, quin Dominus patefaciat quid sibi voluerit. 2. Novi hominem in Christo. Quia nfodum statuere sibi volebat, unum modo exemplum deligit, quod etiam ita tractat, ut demonstret se non cupide in medium proferre. Cur enim alienam potius quam suam personam inducit? perinde hoc valet ac si diceret: Mallem tacere, mallem suppressum apud me hoc totum tenere: sed illi non sinunt. Dicam igitur tanquam balbutiens, ut constet me invitum loqui. Particulam in Christo aliqui assertionis causa interpositam putant. Ego potius ad affectum m