30:136 HOMILIA LYI. 30. At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei. et coram Israel: et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. 31. Reversus ergo Samuel sequutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum. 32. Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors? 33. Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus: sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis. 34. Abiit autem Samuel in Ramatha : Saul vero adscendit in domum suam in Gabaa Saulis. 35. Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae. Verumtamen lugebat Samuel Saulem: quoniam Dominum poenitebat, quod constituisset regem Saul super Israel. Iterum hic Saulem peccatum agnoscentem et confitentem audimus: sed, ut apparet, ficte et simulate. Neque enim serio peccati sensu tactus est ad agendam poenitentiam coram Deo, et sese coram ipso deiiciendnm et humiliandum. Id apparet ex eo quod licet Deus per Samuelem illum exauctorarit, regni tamen possessionem retinere, et quasi invito Deo regnare nititur. Itaque hoc effugium captat ut Samuel ipsum comitetur, quod satis esse ad populum in officio retinendum ne a se deficiat arbitratur. Unde apparet illum regni tranquillam possessionem, a qua tamen Dei iudicio exciderat, sibi pollicitum esse: ex quo apparet confessionem illam et agnitionem peccati non fuisse puram et simplicem neque sinceram qua sese Deo totum permitteret, et ita delictum agnosceret, ut veniam a Domino deprecaretur, et misericordiam consequeretur: sed potius fictam et simulatam: et ita voluisse cum Deo componere, ut solent qui suis creditoribus satisfacere nolunt: quos placatos quidem sibi cupiant, sed vanis et ludicris effugiis contentos. Annon vero conscientia illos aeris alieni remordet? non urit illos recordatio facultatum alienarum quas absumpserunt? nonne mala fides, qua eos quibuscum fuit ipsis negotium deceperunt, miseros arguit? Eadem sane omnium hypocritarum conditio est: quos vel invitos ad reddendam rationem factorum tandem trahi oportet. Nam etsi diu multumque reluctati vana effugia quaerunt ne in Dei conspectum veniant, illum tamen tandem iudicem sentiunt. Tum itaque cognitionem aliquam peccatorum habent, sed simulatam et fictam, sine veritate et integritate: huius rei exemplum est hic in Saule conspicuum. Peccavi quidem, inquit: sed an ideo coram Deo deiicitur, et, quandoquidem regno indignus a Deo iudicatus est, sese abiicit, et cum