21:136 Calvinus autem, quod in iis literis graviter laesa erat evangelii veritas piorumque innocentia, pontificis audaciam repressit. Fuerunt tum Spirae coacta imperii comitia: qua accepta occasione Calvinus libellum edidit de Necessitate reformandae ecclesiae, quo haud satis scio an aut nervosius aut gravius eius argumenti scriptum nostro saeculo editum fuerit. Eodem anno Calvinus tum Anabaptistas tum Libertinos (in quibus veteres omnes quantumvis portentosae renovatae sunt haereses) duobus libellis ita refutavit, ut neminem iis attente lectis arbitrer exstitisse qui vel ab istis nisi sciens et prudens decipi potuerit, vel si antea deceptus erat, non ultro in rectam viam redierit. Offensa est tamen isto libro in Libertinos edito Navarrena, quod ab illius horrendae sectae antesignanis duobus Quintino et Pocqueto, quos nominatim Calvinus arguerat (rem paene incredibilem), eousque fuisset fascinata ut, quum alioquin illorum mysterium non \JB 5] teneret, pro bonis viris illos haberet, ac proinde sese quodammodo per eorum latus confossam arbitraretur. Quod quum intellexisset Calvinus, sic illi mira quadam moderatione respondit, ut et dignitatis et collatorum ab hac Regina in ecclesiam Christi beneficiorum memor, ingenue tamen et cordate, ut fortem Dei servum oportuit, nimiam illius in admittendis istiusmodi hominibus imprudentiam reprehenderit et ministerii sui autoritatem adseruerit, effecerit denique, ut horrendae Libertinorum sectae homines, qui in Galliam usque sese effundere coeperant, postea sese intra Hollandiae et proximarum regionum fines continuerint. Tot autem illius anni laboribus defunctum nova rursum certamina sequentis anni, *) eaque longe gravissima exceperunt. Nam quasi pestis divinitus immissa exhauriendae civitati totique viciniae non sufficeret, usque adeo apud pauperculos nonnullos avaritia tum valuit, quorum opera ditiores in curandis aegrotis ac repurgandis aedibus uterentur, ut et horrenda2) coniuratione pestifero unguine domorum postes ac limina atque alia quaevis obvia inficerent, unde mox dira pestis sequebatur, et horrendo3) iureiurando solenniter concepto inter se Satanae se manciparent, si sceleris conscios ullis tormentis adacti prodidissent. Non pauci tamen partim in urbe, partim in vicinis regionibus deprehensi iustisque suppliciis sunt affecti. Sed incredibile dictu est, quantam Genevae et ipsi inprimis Calvino invidiam Satan hoc artificio conflarit, quasi scilicet ibi plane ille regnaret, ubi quam maxime oppugnabatur. 1) MDXLV. 2) Recentiones add. inita. 3) terribili eaedem.