20:136 inde rem fecisti nobis omnibus gratissimum qui significans ultimis tuis literis regem deditione Portum gratiae recepisse. Ideoque gratias agimus tibi pro literis illis 12 huius mensis scriptis. Studiosi illi mature reddiderunt. Possumus ex illis respondere iis quos Pagi vana sua iactatione dementare conantur. Atque utinam describat aliquando Ionvillaeus noster omnem historiam recuperationis illius paulo copiosius. Fama enim est plures utrinque ante deditionem occubuisse, multos etiam ex militibus Helveticis. Froschoverus iunior accepit responsionem Admiraldi ad confessa Puliroti et promisit se impressurum, si non in hac urbe, saltem alibi.2) Sero tamen satis absolvit illam interpres. Ubi exempla accepero, unum et alterum ad vos mittam. Quod autem praeterita aestate futurum dixi, id iam factum esse denuncio. Dixi principem Wirtembergensem diligenter laborare ut aliquibus in Gallia Brentii doctrinam de coena et ubiquitate obtrudat atque commendet. Iam vero in haec verba scribit Tubinga amicus quidam: Princeps paucis ante diebus hic fuit, duxit secum principem quendam Lituanum admodum puerum,3) quem aiunt Argentinae operam literis daturum. Inter coenandum dixit Wirtembergensis se vehementer mirari quod Zwinglianis inter alia de coena dogmata id maxime videatur absurdum quod Deus esse dicitur in omni herba, saxo atque etiam in diabolo. Adfuit tunc quoque tuus ille Brentius, qui dicitur novum contra te librum scribere, aut etiam iam absolvisse. Catechesis Brentiana,4) de qua hac aestate tibi scripsi, iam dudum et versa est in gallicam et impressa. Exemplaria ad unum omnia iussu Principis ad ipsum sunt missa, eorumque circiter 200 in hac civitate colligata, quae missa sunt in Galliam. Submittentur et plura alia impensis Principis. Conatur his modis omnibus crassam illam Lutheri doctrinam de coena contra Zuinglium, Oecolampadium et Calvinum in Gallicas invehere ecclesias. Utinam conatus illius inanes redeant, et ne dissidium aliquod excitet in Gallia quod cursum evangelii ut in Germania impediat ete. Haec ex Tubinga. Putavi autem ex officio meo esse hoc tibi serio et mature indicare, ut pro tua vigilantia et prudentia pravis obvies conatibus. Praeterea quod scribam in praesentia non habeo. Omnes nostri te una cum tuis omnibus salvere 2) Gasp. de Coligny warhafftige bestendige verantwortung und Widerlegung aller Punoten welche Johann v. Poltrot, so den Hertzogen von Guyss vor Orleans erschossen, soli bekennt haben. Ausa d. Franz. 1663. 4, 3) Radziyilii filium nt puto (Simler, ex Lasitii ep. ad Bull d. d. Non. Sept). 4) N. 3956.