30:135 135 HOMILIA LVI. 136 neque eius auxilium patienter et cum fiducia exspectare, satis apparet Deum a nobis transformari, et in ipso mutabilitatem aliquam poni. Quamobrem apparet magni momenti esse hanc sententiam, quae tamen alioqui levior et Dei maiestati minus conveniens videri poterat : qua diffidentia et incredulitas nostra et pravae aliae cogitationes reprehenduntur, quum de Deo, sitne auxilium necne allaturus, dubitamus. Quare vero dubitamus, quum promiserit is qui verax est: et qui etiam promissa sua iureiurando firmavit, ne a nobis in dubium revocentur? quare ad nobis fidem faciendam ista non satis magnam vim habent? Nae satis iudicio nostro nos prodimus, Deum nos nostri similem nobis fingere, et eius potentiam ex nostro captu dimetiri. Idcirco crebrae sunt reprehensiones apud prophetas, quibus populo israelitico Deus exprobrat, non tantam illum habuisse fiduciam de divino auxilio quantam par erat. An vos me, inquit, hominibus similem putatis? Nae coelum et terram ego potius concutiam, quam tit vos ad me toto corde vestro clamantes non exaudiam. Vestrae imaginationes et stultae cogitationes auxilio meo remoram iniiciunt: quare timorem pellite, diffidentiam tollite, ad me accedite, et vobis perfugium ac solatium praebebo. Nam quum populus affligitur, nullam superesse gratiam apud Deum sibi persuadet, et in peccatis ideo magis ac magis induratur, quum semel hanc mentem induit, Deum nolle amplius misereri. Itaque hoc Deus exprobrat, inquiens: En ut non desinitis me homini mortali similem facere. Vos enim virtutis meae experimentum petentes testamini voB ei fidem n'on habere: sed potius terrenis et caducis rebus niti: quod quid aliud est quam Deum novum sibi fingere, neque in rerum creatarum numero habere? At ne cogitate me posse unquam mutari. Quamobrem altius animis nostris infigenda haec est sententia, qua dicitur Deus non esse ut homo mortalis : quo in ipso spem omnem nostram collocare discamus, et ab eius providentia pendere, nihil alienum ipsi ab ipsius maiestate fingentes, sed qualem se verbo suo patefacit agnoscentes. Ac si promissiones habeamus de rebus quae sensum nostrum exsuperant et rationi repugnant, fide supra mundum adscendamus : et in eius obedientia perseveremus, certo persuasi nobis satis semper fore argumenti in ipso gloriandi, quum toti in illam recubuerimus, et conspirantibus licet adversum nos rebus omnibus creatis, satis in ipso praesidii adversus omnes ilkrum impetus habituros. Iam vero agite, ete.