21:135 135 THEODORI BEZAE 136 Sic est annus ille exactus, quem alius nihilo mitior excepit, 1) iisdem malis, caritate videlicet ac peste, Sabaudiam infestantibus, et pergente vicissim Calvino domi quidem suos confirmare, foris vero ecclesiarum hostes fortiter reprimere, editis praesertim libris quatuor de liberi arbitrii controversia, quos Philippo Melanchthoni dicavit, adversus Albertum Pighium Campensem, sophistam illius aetatis facile principem, a quo etiam fuerat pro antagonista delectus, ex quo videlicet reportata insigni victoria galerum mox a pontifice consequeretur. At ille hoc suo labore frustratus id unum adsequutus est, quod merentur veritatis hostes, nempe ut et doctis sanisque hominibus foeteret et ab ipso Satana deciperetur. Eos autem libros quanti faceret testatus est suis literis Philippus, quas idcirco etiam edendas putavimus, ut habeat posteritas certum luculentumque testimonium, quod adversus utriusque calumniatores opponat. Sed et ex eiusdem Calvini literis eodem anno ecclesiae Monsbelgardensi scriptis, quid sit iis respondendum quivis cognoscet, qui de nimia ipsius severitate in exercendis ecclesiasticae politiae legibus queruntur. Sequutus est annus supra sesquimillesimum quadragesimus quartus, in quo Calvinus de Neocomensium in ecclesiasticis censuris instituto suam sententiam aperuit. Domi vero Sebastianus ille Castellio, cuius antea levitatem notavimus, ut erat quadam TaitHvopQocvvyc specie ineptissime ambitiosus, ac plane ex eorum genere quos Graeci idioyvuofjiovac appellant, indignatus quod suas ineptias in Gallica Novi Testamenti versione Calvino non probasset, eousque efferbuit ut exotica quaedam docere non contentus palam etiam Canticum Solomonis, tanquam impuram et obscoenam cantionem, ex canone expungi iuberet et repugnantes ministros atrocissimis conviciis proscinderet. Id illi vero sibi non ferendum merito rati hominem ad senatum vocant: ubi pridie Calend. Iunii patientissime auditus, cognitaque causa calumniae damnatus, ex urbe excedere iussus est. Inde Basileam quum venisset tandem ibi admissus qualem se praestiterit alibi a nobis dicetur. Caeterum anno superiore quum Carolus quintus adversus Gallum totis viribus movens Germanis sic cavisset, ut tantisper, dum concilium universale cogeretur quod sese curaturum promittebat, neutri partium praeiudicio facto, inter quas de religione disceptabatur, utrinque pari inter se iure uterentur: plurimum ea re commotus pontifex Romanus Paulus III. gravissimam in ipsum Caesarem expostulationem edidit, quod catholicis haereticos scilicet exaequasset et in alienam messem iniecisse falcem videretur. Respondit Caesar, quod aequum censuit. 1) MDXLIII.