20:135 135 EPISTOLAE 4008.4011 136 Keverendo viro, pietate et singulari eruditione praestanti D. Heinrycho Bullingero, ecclesiae Dei Tigurinae pastori vigilantissimo domino et patri in Christo observandissimo. Iter id quod a me hoc tempore susceptum erat iam Dei beneficio magna ex parte emensus sum. . . Ut Bernae ea quae visu erant digna conspicere possemus tuae ad virum optimum D. HcMerum effecerunt literae. Quid autem dicam de D. Calvino, Besa, Ionvillaeo et aliis qui ut primum tuam agnoverunt manum, protinus suam nobis obtulerunt operam. Quanquam sane D. Calvinus adeo erat occupatus ut vix pauca quaedam nobiscum conferre potuerit: id ipsum tamen quod contulit adeo gratum est ut vix quidquam amplius. Geneva deinde post triduum Basileam versus per Soloturnum discessimus, hucque die II. huius mensis pervenimus. Iamque id quod restat itineris brevi Deo volente confidemus. . Vale. Datae Basileae 14. Augusti 1563. Tuus ex animo totus Yenceslaus ab Ostrorog. 4009. BULLINGERUS CALVINO. Nova ex Gallia. Colignaei apologia translata edetur. Dux Christophorus de Lutheranismo Gallis obtrudendo satagit (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. vol. 117b, olim Serm. C. Epp. Tom. IL fol. 516. . Simler. Vol. 108. Inscriptio desideratur.) S. D. Incredibilis et intoleranda est Pagorum nostrorum *) insolentia. Victorias suas in Gallia partas ad astra usque evehunt. Gallos illos haereticos factos, fortes alioqui, Germanos item equites, et iam Anglorum gentem indomitam fugarunt, fuderunt et vicerunt, inquiunt, nostri milites, licet pauci sunt numero: unde daret, religionem vel fidem nostram, quam defendere et in Gallia incolumem conservare satagimus, veram et victricem esse fidem, requirique a nobis ut illam putidam haeresim ubique et in omnibus haereticis persequamur, neque unquam tam victoriosam fidem deseramus eti. Pro- 4009.1) catholicoru¢â.