6:134 evangelistae, ipsum in ea distribuenda publici ministri fecisse officium. MINISTER. Verum, debentne pastores, quibus commissa est dispensatio, passim omnes et absque delectu admittere? 1) PUER. Quod ad2) baptismum pertinet, quia non nisi infantibus hodie confertur, discretio locum non habet. In coena vero cavere debet minister, ne cui ipsam porrigat, quem indignum esse palam constet. MINISTER. Cur id? PUER. Quia non sine contumelia et profanatione sacramenti fieret. MINISTER. Atqui, nonne Iudam, quamlibet impius esset, eius communione dignatus est Christus? PUER. Fateor: quum adhuc occulta foret eius impietas. Tametsi enim Christum non latebat, nondum tamen prodierat in lucem, notitiamque hominum. MINISTER. Quid ergo hypocritis fiet? PUER. Eos, tanquam indignos, arcere pastor non potest: sed supersedere debet, quousque eorum nequitiam, ut hominibus innotescat, Deus revelaverit. MINISTER. Quid si quempiam ipse indignum noverit, aut fuerit admonitus? PUER. [fol. 83] Ne id quidem ad eos communione abdicandos foret satis: nisi legitima cognitio, ecclesiaeque iudicium accedat. MINISTER. Certum ergo gubernationis ordinem constitutum in ecclesiis habere operae pretium est. PUER. Verum est: nec enim aliter bene moratae sunt, noc rite compositae. Haec autem ratio est, ut deligantur seniores, qui morum censurae praesint, cavendisque offendiculis invigilent: et q≪os agnoverint recipiendae coenae nequaquam esse capaces, nec admitti quidem posse quin sacramentum polluatur, eos a communicatione8) reiiciant. 1) Apud Bezam et eius asseclas legitur: committere, munione Beza et seqy. 2) Quoad omnes praeter principem. 3) com- PIN DU CATECHISME.