50:134 praecipua. Pericula ex genere intelligit, quae ex natione sua illi proveniebant, propter odium quo flagrabat apud omnes Iudaeos. Ex alia parte gentes habebat infestas. Tertio, imminebant illi insidiae a falsis fratribus. Ita fiebat ut pro Christi nomine exosus foret universis. Ieiunia voluntaria interpretor, quum de fame et penuria ante loquutus sit. Haec erant insignia, quibus se eximium Christi servum esse non immerito probabat. Unde enim melius cognoscere licet Christi servos quam a tot tam variis tamque seriis experimentis? molliculi autem illi thrasones quum nihil egissent, nihil paasi essent pro Christo: sese tamen impudenter efferebant. Sed quaeritur an nemo servus sit Christi, nisi qui totidem malis, periculis, aerumnis fuerit exercitatus? Respondeo, non requiri omnia necessario in omnibus: sed ubi haec cernuntur, maius certe et illustrius exstare testimonium. Qui igitur tot ornamentis erit conspicuus, alios minus nobiles ac minus probatos non contemnet, neque propterea superbiet: sed tamen quoties opus fuerit, adversus fucos et nihili homines sancta gloriatione exsultare poterit Pauli exemplo: modo Christum, non se respiciat. Sola enim superbia aut ambitio istas omnes laudes corrumperet ac deformaret. Praecipuum enim est ut pura conscientia Christo serviamus. Alia omnia sunt quasi accessiones. 28. Praeter ea quae extrinsecus. Praeter ea, inquit, quae superveniunt hinc inde, et quasi sunt extraordinaria: quanti aestimanda est moles ordinaria, quae assidue me urget? nempe quod omnium ecclesiarum sollicitudinem gero. Curam omnium ecclesiarum appositive ordinariam suam molem appellat. Sic enim erctaoaTaaLV vertere mihi permisi: quum significet aliquando quidquid nos urget. Quicunque de ecclesia Dei serio est sollicitus, is sibi instat et grave onus humeris suis incumbens sustinet. Quale speculum absoluti ministri, cura et studio non unam amplecti ecclesiam duntaxat, non decem, non triginta: sed omnes simul, ut alias doceat, alias confirmet, alias hortetur, aliis det consilium, aliarum morbis medeatur. Porro ex Pauli verbis colligere licet, neminem ex animo affici posse ecclesiarum cura, quin multis difficultatibus urgeatur. Neque enim iucunda est occupatio, ecclesiae regimen, in qua suaviter nos et animi gratia exerceamus: sed dura et aspera militia (quemadmodum prius dictum est), Satana quidquid potest negotii nobis subinde facessente et omnem lapidem movente ut nos turbet. 29. Quis infirmatur. Quam multi sunt qui secure praetereunt omnia scandala, qui fratrum infirmitates vel despiciunt, vel pedibus conculcant, sed hoc inde fit, quod nulla ecclesiae cura tanguntur. Nam cura certe aujirccc&ecav generat: quae facit ut omnium affectus in se suscipiat Christi 9*