21:134
omittam,
quos
in
ipsis
leonum
faucibus
versantes
undiquaque
missis
literis
solabatur.
Accessit
eo
anno
duplex
aliud
maximum
malum,
annonae
videlicet
caritas
et
pestis
plerumque
illius
comes.
Erat
autem
haec
iam
tum
Genevae
consuetudo,
ut
peste
laborantes
suum
extra
urbem
nosocomium
haberent
:
ubi
quum
pastoris
constantis
ac
seduli
opera
requireretur,
plerisque
contagionis
periculum
detrectantibus,
tres
sese
obtulerunt,
Calvinus
videlicet,
Sebastianus
Castellio
(de
quo
postea
plura
[B
4]
dicturi
sumus),
et
Petrus
quidam
Blanchetus:
inter
quos
sortitione
facta,
quum
Castellio,
cui
sors
obtigerat,
mutata
nihilominus
sententia
subire
hoc
onus
impudenter
detrectaret,
Calvinum
invitum
*)
senatus
ipseque
adeo
Blanchetus,
hoc
onus
in
se
recipiens,
amplius
sortiri
prohibuerunt.
Tum
quoque
alia
gravia
inciderunt.
Nam
et
Petrum
Tossanum
Monsbelgardensem
pastorem
exercebat
controversia
de
coena
Domini,
et
Basileae
quoque
non
deerant,
qui
ecclesiasticae
disciplinae
vix
iacta
fundamenta,
frustra
in
contrarium
laborante
Myconio,
subruerent,
qui
duo
consilia
cum
Calvino
conferebant
Apud
Mediomatrices
autem
sive
Metenses
etsi
Farellus
eo
evocatus
feliciter
laborabat,
opus
tamen
Domini
partim
aperta
vi,
partim
per
apostatam
Petrum
Caroli,
cuius
antea
meminimus,
valde
impediebatur.
Quibus
in
rebus
quantum
scribendo,
monendo,
hortando,
modis
omnibus
denique
laborarit
Calvinus,
partim
ex
eius
editis
literis
intelligi
potest,
partim
vero
qui
sunt
adhuc
superstites
testificantur.
Sed
et
audacior
quam
unquam
antea
Sorbona
Petri
Liseti,
tum
in
Parlamento
Parisiensi
principis,
infaustae
infelicisque
memoriae
hominis
favore,
ausa
fuit
facinus,
quod
mirum
videri
posset
episcopos
aut
ipsum
saltem
pontificem
pati
potuisse,
nisi
iampridem
ecclesiarum
opibus
inter
se,
ut
inter
praedones
fieri
solet,
dispertiendis
occupati
suo
praecipuo
munere,
quod
in
administratione
verbi
positum
esset,
ultro
bonis
istis
quos
vocant
doctoribus
cessissent:
ea
tamen
conditione,
ut
tanquam
canes
dominis
illis
suis
subserviant,
ex
quorum
mensis
ossa
tandem
millies
abligurita
corrodunt.
Ausa
fuerat
igitur
Sorbona,
nullo
neque
divino
neque
humano
iure
fulta,
fidei
christianae
articulos
praescribere,
eiusmodi
quidem,
ut
tum
sua
falsitate,
tum
illis
summis
ineptiis,
quae
sunt
illi
sodalitati
familiares,
omnem
sibi
ipsis
autoritatem
apud
homines
non
prorsus
amentes
merito
derogare
potuerint:
quibus
tamen
alii
metu,
alii
per
imperitiam
ultro
subscripserant.
Itaque
respondit
iis
Calvinus,
ita
ut
et
errores
solidis
rationibus
pererudite
refutaret,
et
eorundem
stultitiam
omnibus
non
penitus
insulsis
suaviter
deridendam
propinaret.
1)
licet
ultro
se
offerentem.
Edd.
recenti.
9*
|