20:134 tium, summis est in delitiis. Frater eius qui Biturigaa prodidit, multis fidelissimus amicis praefertur. Newiorsus b) perinde familiaris est ac si nunquam fuisset apertus hostis: modo se volutet in gremiis scortorum, regem se putat. Quod tamen de concilio Tridentino apud "vos iactatur vanum est.6) Neque enim fatetur se a religione descivisse. Indicta erat Lugduni synodus7) quam Rex suo edicto peragi vetuit. In causa est praefectus, vir prohus alioqui, sed nimium timidus, qui dum sibi privatim cavere vult rem totam discussit. Consilium dedimus fratribus quod putavimus esse utile. Ubi de sua sententia nos fecerint certiores, summa contentione nitemur novam indictionem impetrare. Provinciales adhuc sunt in armis. In Delphinatu et lingua Oscitana res tranquillae, quin etiam ex sacrificis et monachis multi testati sunt se missam non expetere. Ita quum nemo prohibeat, relinquunt tamen templa vacua. Sero mihi redditae sunt tuae literae quibus monebas ne Palatino meas in Ieremiam praelectiones dicarem.8) Res enim iam erat transacta. Consilium satis tempestive a Gasparo9) nostro petieram. Nescio qui factum sit ut non responderit. Caeterum si qua erit offensio facile diluetur, nec magnopere laboro quum gratiam non captaverim. Vale, clarissime vir et mihi observande frater. Dominus te incolumem servet laboresque tuos benedicat. Collegis omnibus plurimam salutem. Genevae 12. Augusti 1563. Ioannes Calvinus tuus. 4008, OSTROROGIUS BULLINGERO. Ex itinere per Helvetiam, ubi etiam cum Calvino conversatus est *) (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 168, olim Scrin. B. Epp. Tom. 25, fol. 243.) 5) Brantome, hommes ill ed. Buchon I. 407: Ce prince fut en son temps un des plus parfaits et accomplis gentilshommes, fort ayme de tout le monde et principallement des dames, desquelles (au moins d'aucunes) il en a tire des faveurs et bonnes fortunes plus qu'il n'en vouloit. 6) Cf Bullingerum N. 3968. 7) N. 3993. 3999. 8) N. 3992. 9) Oleviano. 4008.1) N. 3992. Videtur filius fuisse Comitis Iacobi, iam olim Crucigeri et Stancari patroni, qui postea cum uxore Barbara Stadnicia fratribus Bohemis se adiunxit, Georgium Israelem aliosque ministros in suam ditionem accersivit et praefectus maioris Poloniae obiit a. d. V. Cal Apr. 1568. (Regenvolsc. 106 et passim. Salig. IL 585. 667.)