19:134 posuisti. Sed vide memineris quid parenti quoque debeas, et ut primo quoque tempore hoc facias quum licebit. Volo ut frater quoque tuus qui istic est cum uxore veniat, et uxorem quoque tuam quum veneris accersas, quoniam praesentibus vobis omnibus meis liberis institui testamentum condere et, si Deo ita videbitur, mori. Itaque si sororem quoque tuam, quae nunc mihi unica filia est, possitis e monasterio adducere, gratum mihi officium feceritis." Haec ille totidem verbis. Itaque secunda huius mensis20) illuc cogito, et qui istuc21) perferet procerum nostrorum literas, uxorem quoque meam si modo ita vobis videbitur, simul ad patrem adducet, ubi tamen non puto fore ut eam aspiciam, quoniam necesse ut vicesima decembris hic me sistam in illo quem dixi conventu. Sed de his plura cras scribam, nec fortassis illam expedit de profectione22) praemoneri ne vani rumores spargantur.23) 3625. VERMILIUS CALVINO. Iam in patria feliciter et tuto peracto itinere redux varia tradit quae res in Gallia minus laeta fore praesagiunt (Ex Epp. vermilii impressis ad calcem Tomi Loco. theol. ed. 1580, f. 581. ed. 1587, p. 1144.) Discessi, vir clarissime, Lutetia pridie Kalend. Novembris et intra viginti et duos dies salvus et incolumis Tigurum perveni, *) deductus admodum tuto ac fideliter a duobus militaribus ducibus, quos vulgo capitaneos vocant, pios et fortes viros, quibus a consulibus, senatu et ministris ecclesiae non vulgares exhibiti sunt honores, datique sunt eis comites itineris usque Bernam. Quare poterunt, ut illos non dubito esse facturos, indicare suis principibus 20) Sic. Sed Decembrem voluisse patet. 21) Genevam. 22) Muliebri silentii studio diffidebat. 23) Raec ultima plane aliter sonant in Apographo God. 119, fol. 94 v. ubi totum hoc P S. additum est epistolae N. 3594; ad patrem adducet ubi rogo ut te nobis conservet, atque una tecum fratres et amicos omnes plurimum salvere et valere iubeo. Ex Sangermano tertio Calendas Novembris Tuus Beza. Heri demum... et sic porro. Qui est finis epistolae modo laudatae ridicula librarii oscitantia cum aliena permixtus. 3625.1) De discessu cf. N. 3594. 3596. 3599. De adventu a. d. xi. Cal Dec. Schmidt p. 273.