50:133 133 CAPUT XI. 134 ex historia Iosephi. Gentile tamen esse ostendit terminatio, et locus ille, quem citavi, satis confirmat. 23. Ministri Christi sunt? Nunc quum de veris laudibus agitur, non sustinet amplius residere in aequalitate: sed altius se attollit. Carnales enim illorum glorias hactenus tanquam fumos flatu discussit, quum suas similes opponeret. Sed quia nihil habebant solidi, merito se ab illorum ordine segregat, ubi serio gloriandum est. Nam eBse Christi servum praeclarius longe est ac magnificentius quam primogenitum esse inter omnes primogenitos ex familia Abrahae. Iterum tamen praefatur se desipere, ut calumnias antevertat. Fingite, inquit, hanc esse stultam iactantiam : vera tamen est. In laboribus. His probat se excellentiorem esse Christi servum. Atque haec demum firma est probatio: ubi pro verbis res ipsa in medium profertur. Labores hic plurali numero ponit: deinde laborem. Quid prius a secundo differat, non video : nisi forte quod hic generalius loquitur, comprehendens quae postea singulatim enumerat. Quemadmodum et mortes possumus accipere pro quibuslibet periculis, quae praesentem mortem quodammodo intentabant: quorum species deinde notat. Ac si diceret: In mortibus saepe edidi mei specimen: in laboribus multo etiam saepius. Eodem sensu mortes primo capite posuit. 24. A Iudaeis. Certum est tunc Iudaeis ablatam fuisse iurisdictionem : sed quia hoc erat genus modicae coercitionis (ut vocant), credibile est fuisse illis permissum. Erat autem lex Dei, ut qui poenam capitalem non essent commeriti, caederentur coram iudice: modo non plures quadraginta plagis infligerentur, ne saevitia corpus deformaretur, aut mutilum redderetur. Porro verisimile est, temporis successu consuetudinem invaluisse, ut in tricesimonono ictu finis fieret: ne forte aliquando calore incitati numerum a Deo praescriptum excederent. Tales multae cautiones Rabinorum exstant apud Iudaeos: quae aliquid de eo quod Dominus permiserat, restringunt. Inde forte successu temporis (ut res fere in peius degenerant) ad eum plagarum numerum caedendos putarunt omnes reos: quum Dominus non praeciperet quousque progredi, sed ubi subsistere deberet severitas. Nisi mavis recipere quod alii dicunt, in Paulo exercuisse maiorem saevitiam. Quod a verisimilitudine non abhorret: nam si soliti fuissent communiter in omnibus tenere hunc rigorem, poterat dicere, se fuisse pro more caesum. Expressio ergo numeri extremum rigorem designat. 25. Ter virgis caesus sum. Hinc apparet, multa perpessum fuisse apostolum, de quibus nulla fiat mentio apud Lucam. Nam unius tantum lapidationis meminit, et unius flagellationis, et unius naufragii. Verum neque integram historiam habemus, neque singula illic commemorantur quae acciderunt, sed