[SEARCH HOME] | [CONTENTS] | [기독교강요 라틴어-영어 문장별 대조본] | [원문칼빈전집안드로이드앱]

IOANNIS CALVINI OPERA QUAE SUPERSUNT OMNIA
volume column dictionary *for dictionary, click or touch the word
[Pre] [Next] [Original Text Jpg]


44:133  133  CAPUT  L  134  Heri  proposuit  Zacharias  Iudaeis  patrum  exemplum,  ut  desinerent  continuis  sceleribus  in  se  accersere  novas  poenas,  Multi  interpretes  putant  nunc  confirmari  sententiam  illam,  ubi  dicitur  initio  quarti  versus,  Patres  vestri  ubi  sunt?  Videtur  enim  illis  haec  esse  insultatio  Dei  contra  Iudaeos.  Nunc  reputate  quid  patribus  vestris  contigerit:  annon  ex-  ¡ìtincti  sunt  omnes  ac  deleti?  deinde  existimant  Iudaeos  excipere,  et  posterius  membrum  accipiunt  in  eorum  persona,  prophetae  etiam  ipsi  nonne  perierunt?  Quid  nobis  patres  adducis?  quia  nullum  est  inter  ipsos  et  prophetas  discrimen.  Non  est  igitur  haec  idonea  probatio.  Deinde  tertio,  volunt  Deum  .refutare  quod  obiectum  fuerat  a  Iudaeis:  atqui  verba  mea,  et  statuta  mea  quae  mandaveram  prophetis,  non  caruerunt  suo  effectu.  Haec  opinio  multorum  consensu  recepta  est,  et  antiquissimi  quique  interpretes  eam  amplexi  sunt:  deinde  proclive  fuit  posteris  subscribere.  Sed  ad  verisimilitudinem  magis  accedit  Hieronymi  sententia,  quae  intelligit  posterius  membrum  de  pseudoprophetis,  Patres  vestri  et  prophetae  ubi  sunt?  hoc  est,  Ite  nunc,  quasi  Deus  ita  coargueret  Iudaeos,  nonne  et  patres  vestri  misere  perierunt?  et  prophetae  a  quibus  ipsi  fuerunt  decepti?  Ergo  uno  contextu  Hieronymus  putat  hic  excuti  blanditias^  ludaeis^-ne  vel  ipsi  se  obdurent  ad  Dei  iudicia,  vel  adulatoribus  aurem  praebeant.  Haec  interpretatio  propius  accedit  ad  prophetae  mentem.  Quanquam  mihi  videtur  aliud  propheta  velle.  Ego  igitur  uno  contextu  duos  versus  ita  coniungo,  sicuti  re  ipsa  cohaerent,  et  quidem  aptissime,  Patres  vestri,  et  prophetae  mei  simul  exstincti  sunt:  sed  post  eorum  mortem  debet  tamen  vigere  memoria  eius  doctrinae,  quae  non  modo  promulgata  fuit  per  servos  meos,  sed  habuit  certum  testimonium,  ita  ut  iam  merito  vos  terrere  debeat:  quia  stultum  est  respicere  an  prophetae  adhuc  sint  superstites  necne:  funguntur  ipsi  suo  officio  usque  ad  vitae  metam:  sed  doctrina  quam  perferunt  immortalis  est.  Utcunque  ergo  moriantur  prophetae,  non  tamen  secum  auferunt  doctrinae  memoriam,  quae  nunquam  interit,  neque  ullo  saeculo  exstinguitur.  Deinde  moriuntur  quidem  impii,  sed  ipsorum  interitus  non  debet  obliterare  Dei  iudicia,  quin  post  mortem  eorum  celebrentur  inter  homines,  et  valeant  ad  doctrinam,  ut  posteri  agnoscant  non  esse  ita  provocandum  Deum  temere.  Videtur  hic  genuinus  esse  prophetae  sensus.  Quod  ergo  dicit  initio,  Patres  vestri  ubi  sunt?  et  prophetae  an  in  perpetuum  vivent?  per  concessionem  positum  est:  quasi  diceret,  Fateor  et  patres  vestros,  et  prophetas  meos  iam  mortuos  esse:  sed  verba  mea  an  mortua  sunt?  Distinguit  in  summa  Deus  naturam  verbi  sui  ab  hominum  conditione:  quasi  diceret  hominum  vitam  caducam  esse,  et  finiri  paucis  annis:  sed  doctrinam  suam  nunquam  intermori.  Merito  autem  tam  impios   

[Pre] [Next]


Copyright ⓒ 2018 In Hyuk Lee. All rights reserved. http://blog.naver.com/isaaci