21:133 133 VITA CALVINI. 134 tum *) nonnullis sensim ex vulgo atque ex primariis civibus, qui papam quidem exuerant Christum vero nomine tenus induerant, odiosum fuit. Nonnulli quoque ex iis ministris, qui bonis illis eiectis in urbe manserant (quorum tamen praecipui postea flagitiorum rei turpiter stationem deseruerant), etsi testimonio conscientiae convicti repugnare non audebant, clanculum tamen obsistebant seque in ordinem cogi non facile patiebantur. Neque vero deerat quod huic suae improbitati praetexerent, aliarum videlicet ecclesiarum exemplum, in quibus nullus esset excommunicationi locus. Non deerant denique, qui papisticam tyrannidem sic revocari clamitarent. Sed has difficultates vicit Calvini constantia cum insigni moderatione coniuncta: qui quum ex sacris literis non doctrinae modo verum etiam administrationis ecclesiasticae petendam esse rationem demonstrasset, et doctissimorum eius saeculi hominum, veluti Oecolampadii, Zuinglii, Zuichii, Philippi, Buceri, Capitonis, Myconii sententiam ex ipsorum scriptis ostendisset, nec propterea damnari ecclesias ipsas tanquam non christianas, quae eousque nondum promovissent2) vel eos pastores qui suos greges eo fraeno non indigere existimarent: denique demonstrasset quantum inter papisticam tyrannidem et iugum Domini [fol. II 5] interesset, obtinuit3) facile ut ecclesiasticae politiae leges, quibus etiamnum utitur haec ecclesia, summo consensu conscriptae perlectae populique suffragiis probatae4) XX. Novembris reciperentur. Haec etsi feliciter erant coepta, tamen quum non sine difficultate re ipsa usurpari posse consideraret Calvinus, totus in eo erat ut et Viretum, quem ad tempus duntaxat aliquod concesserant Bernenses, et Farellum, quem Neocomenses 5) eiectum exceperant, collegas perpetuos haberet: sed hoc frustra tentavit. Vireto mox Lausannam reverso, Farello vero Neocomi permanente, ut restitutae huius ecclesiae laudem6) paene solus reportaret. Anno sequente7) Calvinum non pauca exercuerunt. Ut enim quae domi urgebant praeteream, instabat tum foris etiam inflammatus hostium evangelii furor, multos ex Gallia et Italia in vicinam et celebris iam nominis urbem extrudens, quibus consolandis omnisque officii genere reficiendis mirum quanto studio sese iam tum impenderit: ut eos 1) adeo ante probatum om. recenti. 2) quae alia non multum diversa ratione rebelles coercerent edd. rece. 3) Ed. princeps male: abstinuit. 4) probatae om. rece. 5) eaedem add. uti diximus. 6) add. Calvinus. 7) MDXLII.