20:133 133 1563 AUGUST. 134 4007. CALVINUS BULLINGERO. Novissima refert quae ex Gallia accepit, de bello, de rebus aulae et procerum tam amicorum quam adversariorum, de synodo Lugdunensi, de piis in Provincia caett. Dedicatio Ieremiae iam facta erat quum accepit consilium contrarium. (Cod. Genev. 107a, sol. 269. Cod. 108, fol. 158, Bern. vi. 1120. Simler, vol. 107.) 8. Si interdum leviora quaedam scribo, non vereor ne id tibi displiceat, quando nihil aliud mihi propositum est quam tibi obtemperare. Portum Gratiae deditione receptum esse a Gallis,1) iam nisi fallor audistis. Praesidium suo arbitrio Galli in turri locaverant. Dati quoque erant obsides donec Angli relicto oppido in patriam redirent. Conditio apposita fuit ut naves et arma utrinque redderentur. Sed postea scriptum fuit eos pactis satisfecisse. Pax igitur in Normannia, nisi Regina Angliae ultro bellum inferat, quod minime probabile est. Nunc quando a metu secura est Regina brevi animum suum deteget. Certum est hactenus eius perfidia hostes nostros tantum ausos fuisse ut Regis edicta palam repudient, in quibus dictandis liberalis est erga nos Cancellarius qui ex animo nobis favet. Sed clandestinis Reginae artibus quidquid in consilio bene decretum est eluditur. Forte animum eius flectet uxor comitis Cursolii2) quae antehac pro arbitrio huc et illuc eam traxit. Est autem animosa mulier quae possessione dominii non facile cedet. Nihil non promittit, aliquid facturam spero. Simul ac Cardinalis Gastilionensis fratri Admiraldo indicaverit, nihil in aula esse periculi, simul se coniungent. Ipse quidem Admiraldus nobis scripsit, se ad serios conatus paratum esse, a principe5) nihil sperandum, non tantum quia mollis est ac ignavus, sed quia fatuus et in voluptates pudendas prorsus diffluit. Genlius4) qui occultis proditionibus eum perdidit et turpiter demum transfugit in castra hos- 4007.1) N. 3994. de Thou III. 418. 2) N. 3948. 3) Condaeo. 4) Francois de Hangest Sr. de Geniis mourut sans enfans et sat le dernier de cette illustre maison. {Le Laboureur Add. aux mem. de Casteinau I. 367.) . Castelnau I. 117; Quelques uns des Huguenots se retirerent au camp du Koy, entre autres Geniis lequel avoit tousjours este serviteur de la maison de Guise. A demy malcontent de Conde et de FAdmiral, il s'en alla avec le mot du guet. Davaret qui refusa de l'accompagner rapporta cette nouvelle qui estonna fort le Prince, lequel fit soudain changer le mot, combien que Geniis asseurast Davaret qu'il ne feroit rien contre eux ny changeroit de religion, (be Thou III. 361. Hist. eccl IL 216. 445.)