19:133 133 1561 NOVEMB. 134 ipse Apologiam scribere sub eius nomine,15) sed oporteret me amplos commentarios istinc habere earum rerum quas attingere necesse fuerit ut omnibus suis coloribus iste rabula depingatur. Itaque multa iam mihi Galasius et Boquinus suppeditarunt, et Argentinam ad Hotomanum scripsi ut et ipse mittat quaecunque iudicabit ad hoc argumentum pertinere. Iam vero si cupis intelligere quid hic agat miser ille noster16) quamvis a me praemonitus, tamen cuiusdam consilio usus filium suum nothum17) circiter 16 annorum illi educandum et Lutetiae instituendum commisit. Audio stipendium habere 1300 librarum quibus sese et totam illam familiam alat. Ita factus est ex iurisconsulto paedagogus, tantisper scilicet dum pinguiore conditione oblata suo more ad alium se conferat. Putabat fore ut Valentiae doceret, cum amplo stipendio, et hac spe Palatinum deseruerat. Sed episcopus 1S) a me admonitus tempestive de Hotomano cogitavit, quem etiam per literas accersivit. Et hoc quoque gravissime, ut video, istum pupugit. Denique monstrum istud mihi trade, neque dubita quin a me pro dignitate tractetur. Superest unus Normandius noster de quo scribam. Accepi hodie ipsius literas quas ad te mittere quam exscribere malui. De rebus meis privatis cras copiosius scribam. Bene vale, mi observande pater, cum fratribus et collegis omnibus quos utinam una tecum Dominus salvos et incolumes conservet. Ex Sangermano 25. Novemb. Tuus Beza. Quando 19) id mihi video per tabellarium licere hoc etiam addam quod cras eram scripturus. Decumbens ex senectute pater me his ipsis verbis gallice scriptis accersivit. ,,Quod nondum veneris, fili, ignosco quoniam publica privatis sapienter anteconiunctus, tunc typographus Genevensis, Calvini primam responsionem (Ad versipellem) prelo subiecerat, quod Balduinus vehementer conquestus gravius tulerat. Bezam vero illum sola hac ratione elegisse ex eo patet quod Apologiam ipse scribere et tantum nomine Crispini uti voluit. {Cf, Beza Calv. d. d. 6. lan. 1562). Caeterum Crispinus revera ipse contra Balduinum scripsit: Ad legem tertiam God. de Apostatis comm. Io. Crispini, in Calvini resp. ad Balduini convicia p. 100. 15) A. 1563. proprio nomine scripsit Responsionem ad F. Balduini Ecebolii apostatae convicia ( Tract theol. Vol. IL) 16) Bex Navarrae. 17) Charles de Bourbon, cuius mater erat famosa Lomse de la Beraudiere, Mile de Rouet 18) Io. de Moriluc, ep. Valentiae in Delphinatu protestantibus favebat. Balduinus hac spe frustratus Lutetiae praelectiones instituit quas plurimi frequentabant, adeoque episcopi et membra Parlamento teste Sammarthano (Revel. 37). 19) Roc P. S. huc pertinet teste autographo.