6:132 plius usum inter nos haberet coena: quae sublevandae nostrae imbecillitati adminiculum esse debet ac [fol. 81] imperfectionis subsidium. MINISTER. Nullumne praeterea alium finem propositum habent duo haec sacramenta? PUER. Sunt etiam professionis nostrae notae et quasi tesserae quaedam. Illorum enim usu fidem apud homines nostram profitemur, et testamur nos unum habere in Christo religionis consensum. MINISTER. Si quempiam contingeret eorum usum aspernari, quo loco habendus esset? PUER. Haec vero obliqua esset Christi abnegatio. Certe qui talis est, quum se christianum confiteri non dignetur, indignus est, qui inter christianos censeatur. MINISTER. Satisne est, in totam vitam utrumque semel recepisse? PUER. Usque adeo sufficit unus baptismus, ut repetere fas non sit. Coenae autem diversa est ratio. MINISTER. Quod est discrimen illud? PUER. Per baptismum nos adoptat, et in ecclesiam suam allegit Dominus, ut pro domesticis nos exinde habeat. Postquam nos adscripsit in numerum suorum, per coenam testatur, de nobis continenter alendis curam se habere. MINISTER. Promiscuene ad omnes pertinet tam baptismi quam coenae administratio? PUER. Eorum3) quibus mandatum est publicum docendi munus, propriae sunt istae partes. Sunt enim res inter se perpetuo nexu coniunctae, pascere ecclesiam salutis doctrina, et sacramenta administrare. MINISTER. [fol. 82] Possisne mihi scripturae testimonio id comprobare? PUER. Baptisandi quidem mandatum Christus peculiariter apostolis dedit. In coenae celebratione exemplum suum iussit nos sequi. Referunt autem 1) perfection 1548. 2) Le 55. dimanche. . A qui appartient de baptiser, et administrer la Cene. . La Cene a qui ne doibt estre baillee. . Pourquoy Iudas a este receu a la Cene. 3) Nequaquam, sed eorum 1563. 1576 seqq.