52:132 ecclesia loquitur, meminerimus, in una familia prae scribi quales esse deceat omnes Christianorum familias: nempe ut totidem sint parvae ecclesiae. Quare sciat unusquisque hoc sibi impositum esse onus, ut domum suam erudiat in timore Domini, contineat sub sancta disciplina, denique ecclesiae imaginem illic formet. 16. In Laodicensium ecclesia legatur. Ergo utcunque inscripta esset Colossensibus, debuit tamen aliis prodesse. Idem et de omnibus epistolis sentiendum. Certis quidem ecclesiis semel fuerunt scriptae: sed quia perpetuam doctrinam continent, et communem saeculis omnibus: nihil refert qualem habeant titulum. Argumentum enim ad nos pertinet. Alteram epistolam, cuius simul facit mentionem, falso putarunt a Paulo scriptam esse. Bis autem hallucinati sunt qui Paulum arbitrati sunt ad Laodicenses scripsisse. Non dubito quin epistola fuerit ad Paulum missa, cuius lectio utilis esset Colossensibus : ut solent urbes vicinae multa habere inter se communia. Impostura autem nimis crassa fuit, quod nebulo, nescio quis, hoc praetextu epistolam supponere ausus est adeo insulsam, ut nihil a Pauli spiritu magis alienum fingi queat. 17. Dicite Archippo. Quantum coniicere licet, hic Archippus interea dum aberat Epaphras, pastoris vices obibat. Forte autem non erat talis ut per se satis esset strenuus, nisi excitaretur. Vult ergo ipsum Paulus totius ecclesiae cohortatione animari in melius. Poterat ipse privato suo nomine eum admonere: sed has partes Colossensibus iniungit, ut sciant stimulos a se quoque ipsis addendos esse, si frigidum vicieaot suum pastorem, et pastor ipse non recuset ab ecclesia moneri. Eximia enim potestate praediti sunt verbi ministri, sed quae legibus soluta non sit. Ideo se dociles praebeant necesse est, si volunt alios probe docere. Quod Paulus rursum sua vincula commendat, eo significat se non leviter laborare. Erat enim memor humanae infirmitatis: ac quasdam procul dubio eius punctiones in se sentiebat, quum tantopere flagitaret ut omnes pii suae angustiae memores essent. Caeterum non est hoc signum diffidentiae, quum praesidia a Domino sibi destinata undique accersit. Manus subscriptio, ut alibi visum est, significat tunc iam supposititias epistolas volitasse, ut fraudi occurrere necesse fuerit