20:132 alterius manu descriptas, modo sua manu obsigna* ret: respondit se vereri, ne quispiam male interpretaretur, vel putaret se negligi, nisi ipsemet scriberet. Tum excepi, quod ad rem facere mihi videbatur. Denique passus est tandem se vinci, ut nunc aliorum opera utatur. Haec paulo prolixius tibi narravi, clarissime vir, ut intelligas, quantopere cupiam, ut sanitatem tuam diligenter tuearis ac iuves. Scio quam saepe tibi scribendum sit et ad quam multos. Consultissimum igitur fuerit meo iudicio, si posthac habeas, qui te onere gravissimo sublevet et excipiat, quidquid scriptum voles. Quod ut facias obnixe rogo, ac spero te hoc* modo longe melius habiturum. Genevae 10. Augusti 1563. Carol. Ionvillaeus tui observantiss. 4006, BEZA GRATAROLO. Testes sibi et testimonia expetit quorum ope in Castalionem tutius impetum faciat. (Ex Tomo III. Tractatuum theol. p. 257 ) Mi Gratarole, gratiam tibi habeo pro tua ista in me benevolentia rogoque ut, si quo modo fieri possit, id mihi praestes de quo postremis tuis literis ad me scripsisti, ut tempestive respondeam. Ab illo sane nihil mihi metuo, imo cupidissime hanc occasionem amplectar improbissimi hominis l) nominatim appellandi, quod adhuc facere nolui ne omnem ei resipiscentiae spem viderer praeclusisse. Terum hoc amabo rescribe si quam fecero in mea responsione mentionem Bellii et Theologiae Germanicae, 2) et ille se eorum librorum autorem inficietur, num id possim ita secure affirmare ut, si necesse fuerit, testibus etiam aut idoneis argumentis convinci possit.3) Nam de re ipsa, id est, quin revera libros illos ac praesertim praefationem Bellianam ediderit non dubito, sed videndum nobis est ut non tantum detegatur iste verum etiam convincatur, ut tandem omnes norint quae sit sancti istius viri conscientia. . . . . . . . . . xi. Augusti. 4006.1) Castellionis. 2) a Castellione in latinum conversae 1557. 3) Ergo hucusque ultro et sine iusta causa quasi Bellius ipse fuerit suspectum habuerunt et talem publice traduxerunt