19:132 prorsus cum illis actum. Tantum praetexuit Navarrenus, tardius venisse, et hortatus est ut apud suos principes agerent de habendo aliquo colloquio et tota illa controversia componenda, qua de re quoque privatim cum illis egi et ad illustrissimum Palatinum scripsi, quam diligentissime potui. Balduinus tandem in lucem prodiit e suis latebris et libellum in te edidit virulentissimum.12) Autores mihi quidam erant ut eum ad te non mitterem, sed respondi te ea fortitudine animi esse ut facile istum canem contemneres. Ego vero fateor me cum nostro Galasio ita fuisse ista indignitate commotum ut febriculam etiam senserim. De responso13) vero sic statuo, non esse illi alium opponendum quam Grispinum ipsius conterraneum, a quo etiam non abstinuit.14) Sed nisi aliud tibi videtur, vellem nire. Palatinenses habuerunt satis libera mandata a suo principe, mandata Wirtembergensium fuerunt astrictiora et de coena Domini proposuerunt formulam Conf. Aug. superiore hyeme approbatam Naumburgi. Nostri responderunt sibi non displicere eam formulam, sed rem in ea non satis explicari. Quare consulebant ut alia communi consensu conscriberetur, quae causas et effectus sacramenti comprehenderet. Hoc non displicuit Palatinensibus sed a W. est reiectum. Quibus quum proposita esset formula, in quam nostri et delecti ab episcopis consenserant, dixerunt se eam probare, dummodo intelligeretur secundum doctrinam suarum ecclesiarum, et addiderunt mirabiles interpretationes. Postea utrique scripto exhibuerunt sua consilia de componendis controversiis. Iac. Andreae visus est mihi minime aptus ad huiusmodi actiones: nimis enim abundat suo sensu, et quantus est videtur sibi sapientia. Ubi Navarrus vidit tempus inutiliter teri, significavit se maximam gratiam ipsis habere quod ipsos non piguisset tantum laboris et molestiarum ferre, sed se dolere quod non venissent, antequam ad suas ecclesias redirent ministri convocati ex variis regni partibus. Potuissent enim cum ipsis commodius disserere. Se autem petere ut sint autores principibus ut locum aliquem deligant in quam possint convenire Germanici et Gallici theologi et inter se placide disserere caett. 12) Ad leges de famosis libellis et de calumniatoribus commentarius. Paris ap. And. Wechel 1562. 4. Heveling de F* Bold. p. 33. Cave ne haec anni nota tibi fraudi sit. Ipse enim in sua Responsione altera, Idib. Iul. 1562 edita dicit : Comm. ad leges de lib. famosis ego anno superiori tumultuarie scribere et edere coactus fui. (Biga p. 239.) 13) Balduin. resp. altera {Biga p. 241); Ecce iterum prodit idem illius libellus famosus in linguam gallicam conversus atrocioribus etiam conviciis (ut in ea lingua est eius factionis ad maledicendum mira facundia) refertus : neque scurrilibus modo dicteriis, sed etiam repetitis ex lenonum ganeis obscoenorum scommatum flosculis comptus, simul et fulmineis anathematismis armatus, ut in vulgus sparsus multitudinem rerum imperitam (quam magister iactat se solo sibilo impellere quovis posse) in me, ut hac-arte in alios sotet, concitaret. Verum de gallica, versione libelli qui inscribitur Resp. ad Versipellem ete. tunc temporis edita nihil alibi memoriae proditum est, et quae iste de obscoenis scommatis habet in Calvinum minime cadere videntur. An aliquis Nostri armiger suo marte talem concinnasse putandus est? 14) Heveling p. 34: Ut gravius pungeretur Balduinus Beza proposuit ut illi Orispinus opponeretur. Qui Balduini quondam amicus, necessitudinis sanctissimis vinculis ante