52:131 131 EPIST. PAULI AD COLOSSENSES CAPUT IV. 132 11. Hi soli cooperarii. Ex circumcisione scilicet Alios enim postea nominat, sed ex praeputio. Paucos ergo Iudaeos Romae esse significat qui evangelio se praebeant adiutores: quin potius totam gentem Christo adversam esse. Quamquam per operarios intelligit eos duntaxat qui pollebant necessariis ad promovendum evangelium dotibus. Ubi autem Petrus eo tempore? Certe aut indigne praeteritus hic fuit, nec sine iniuria: aut fabulantur qui Romae tunc fuisse asserunt. Evangelium porro vocat regnum Dei. Nam et sceptrum est quo Deus super nos regnat, et per ipsum cooptamur in vitam aeternam. Verum de hac loquutione plura alibi. 12. Semper decertans. Boni pastoris exemplum, cui locorum distantia ecclesiae oblivionem minime inducit quin trans mare eius curam secum deferat. Et notanda vis orationis, quae exprimitur in verbo certandi. Tametsi enim hic affectus vehementiam notare voluit apostolus, simul tamen admonet Colossenses, ne pastoris sui preces irritas existiment: quin potius existiment, eas sibi non poenitendo esse subsidio. Postremo colligamus ex Pauli verbis, hanc Christianorum esse perfectionem, dum stant completi in voluntate Dei: ne aliunde suspendant vivendi consilium. 14. Salutat vos Lucas medicus dilectus, et Demas. 15. Salutate fratres qui sunt Laodiceae, et Nympham, et ecclesiam quae est domi ipsius. 16. Et quum lecta fuerit apud vos epistola, facite ut etiam in Laodicensium ecclesia legatur: et eam quae ex Laodicea est ut vos legatis. 17. Et dicite Archippo, Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut illud impleas. 18. Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. 14. Salutat vos Lucas. Non assentior iis qui Lucam Evangelistam intelligunt. Nam et notiorem fuisse iudico, quam ut opus fuerit tali indicatione: et splendidiore elogio fuisset insignitus : certe coadiutorem suum, aut fidum saltem comitem et certaminum participem vocasset. Potius coniicio tunc abfuisse, et alterum medici epitheto ab illo discerni. Quamquam non contendo ut de re certa: sed tantum coniecturas affero. Demas cuius meminit, is est haud dubie a quo se postea relictum conqueritur, 2. Timot. 4, 10. Quum de domestica Nymphae