50:131 131 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 132 18. Quandoquidem multi gloriantur. Sensus est: Si quis mihi obiiciat, vitiosum esse quod facio: quid alii? annon mihi sunt autores? an ego solus vel primus glorior secundum carnem? cur in illis ducetur laudabile quod mihi vitio dabitur? Tantum igitur abest Paulus ab ambitione in referendis suis laudibus, ut culpari inde contentus sit, modo pseudoapostolorum vanitatem refutet. Gloriari secundum carnem est se iactare in his potius, quae ad ostentationem faciunt quam in bona conscientia. Caro enim hic habet respectum ad mundum: quum laudem captamus ab externis larvis, quae coram mundo sunt spectabiles et censentur eximiae. Huius ioco paulo ante dixit in faciem. 19. Libenter enim suffertis. Sapientes (meo iudicio) per ironiam nominat. Despiciebatur ab illis: quod fieri non poterat quin summa arrogantia inflati essent. Dicit igitur, quandoquidem ita sapitis, facite officium sapientum in me sufferendo, quem contemptui habetis non secus atque insipientem. Unde colligo, sermonem hunc non promiscue ad omnes dirigi, sed perstringi certos quosdam, qui se parum humaniter gerebant. 20. Suffertis enim si quis vos. Triplex potest esse sensus. Vel quod ironice Corinthios perstringat, quia nihil ferre queant, ut solent delicati: vel quod socordiae eos insimulet, quod pseudoapostolis se in pudendam servitutem addixissent: vel quod referat quasi in aliena persona quod odiose de ipso praedicabatur: ac si tyrannicum imperium sibi adversus eos usurparet. Secundus sensus Chrysostomo, Ambrosio, Augustino placet: adeoque communiter receptus est. Equidem optime congruit contextui. Q u am quam mihi tertius non minus arridet. Videmus enim ut passim a malevolis traductus fuerit, quasi impotenter dominaretur: a quo tamen longissime aberat. Sed quoniam alter ille est receptior, non repugno quin valeat. Sic autem cohaerebit haec sententia cum superiore: Tos omnia fertis ab aliis, si vos opprimunt, si vestra exigunt, si contumeliose vos tractant : de me cur minus feretis, quum nulla in parte me illi superent? Nam quod se infirmum fuisse negat, intelligit se talibus gratiis Dei fuisse ornatum, ut vulgaris haberi non debuerit. Vocabulum enim infirmi late patet, ut mox iterum videbimus. Haec sane perpetua fuit mundi consuetudo et erit usque in finem: contumaciter resistere Dei servis, excandescere ad minimas occasiones, obstrepere et murmurare identidem, de severitate moderata conqueri, abhorrere ab omni disciplina, pseudoapostolis, impostoribus, aut nihili fucis serviliter se submittere, permittere illis omnia, quidquid oneris imponere ipsis libuerit, subire patienter ac perferre. Sic hodie vix tricesimus quisque reperietur qui iugo Christi libenter collum submittat: quum tam duram papae tyrannidem aequo animo