44:131 131 IN ZACHARIAM 132 scripserunt. Fateor etiam aliis temporibus non fuisse parem eloquentiam in prophetis. Longe enim alius est Iesaias quam Ieremias, vel Amos: tamen ex omnium scriptis facile hoc elicitur, sermonem fuisse quasi lutulentum, postquam reversus est ab exsiiio populus. Nunc pergamus: 4. Ne sitis sicut patres vestri, quia clamarunt ad eos prophetae superiores, dicendo, Sic dicit Iehova exercituum, Bevertimini quaeso a viis vestris malis, et ab operibus vestris malis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Iehova. Hic ut corrigat vel inflectat populi contumaciam, exprobrat quod geniti sint ex patribus improbis et perversis. Scimus Iudaeos nimium sibi placuisse: et praesertim scimus fuisse inflatos stulta confidentia, quoniam genus ducebant a sanctis patribus. Hiuc factum" est ut superbe gloriati fuerint de sua origine: interea non reputaverint quanta fuisset pervicacia in multis eorum patribus. Sed aliud etiam spectavit propheta. Scimus enim ubi consuetudine aliquid receptum est, omnes fere obdurescere et sibi blandiri in vitiis; quia mali mores fere reputantur instar legis: et videtur licitum quod publico consensu receptum est. Quoniam ergo iam a multis annis non desierant provocare iram Dei, oportuit hanc obiurgationem accedere, Ne sitis sicut patres vestri. Nam haud dubie putabant probari Deo suam vitam, quia non erant deteriores patribus. Deus autem ostendit patres ipsorum iam nimis fuisse pravo et contumaci ingenio. Caeterum discendum est ex loco, adeo nullius momenti esse coram Deo exempla quae obiici solent instar clypei, ut culpam magis exaggerent. Et tamen videmus ut haec stultitia multos dementet: quia hodie papistis sua religio videtur sancta esse et irreprehensibilis, quoniam per manus tradita fuit a patribus. Quoties igitur obtendunt patres Deo, putant sibi esse legitimam defensionem omnium errorum. Nihil autem frequentius occurrit apud prophetas, quam exempla magis accendere iram Dei, ubi ita alii aliis peccandi sunt autores, et posteri existimant sibi licere quidquid a patribus ad ipsos manavit. Sed tenendum interea consilium prophetae. Neque enim simpliciter docere voluit, frustra Iudaeos praetendere vetusta exempla: sed, quemadmodum iam dixi, voluit etiam excutere illis blanditias, quibus obdormiverant: et praesertim voluit revellere pravas corruptelas, quae longo usu iam invaluerant. Haec igitur ratio est cur dicat, Ne sitis similes patribus vestris: quemadmodum etiam aliis pluribus locis eandem sententiam usurpat spiritus, praesertim Psalmo nonagesimo quinto, et aliis similibus. Dicit autem clamasse ad patres eorum prophetas, qui missi fuerant a Deo: et tamen non fuisse attentos. Quoniam