21:131 131 THEODORI BEZAE 132 demum in Calvinum intenta Argentinam legati adiuncta etiam Tigurinorum intercessione mittuntur 1), qui ab Argentinensibus Calvinum repetant. Argentinenses praebent se difficiles. Calvinus ipse quamvis quae improborum quorundam culpa sustinuerat ipsius in Genevenses animum nihil immutassent, tamen a turbis abhorrens, et quod Dominum videret ministerio suo in Argentinensi ecclesia benedicere, plane se rediturum negare. Bucerus quoque et caeteri aegerrime se illum dimissuros testari. Perstantibus tamen Genevensibus, censuit tandem Bucerus illorum precibus esse ad tempus concedendum : quod tamen a Calvino nonnisi interposita gravi divini iudicii denunciatione et proposito Ionae exemplo fuit impetratum. Sed quoniam in id tempus haec inciderant, quo Calvino Ratisbonam ad comitia (sic enim fuerat decretum) cum Bucero proficiscendum erat, 2) dilata fuit eius discessio, et tantisper a Bernensibus impetrarunt Genevenses, ut Petrus Viretus Lausanna Genevam iret. Quo libentius in urbem rediit Calvinus, eum videlicet habiturus collegam, cuius opera et consilio in instauranda ecclesia plurimum adiuvari posset. Sic aliquot menses praeteriere: quibus tandem elapsis Calvinus XIII. Septembris anno Domini MDXLI Genevam regressus est, summa cum universi populi ac senatus inprimis singulare Dei erga se beneficium serio tum agnoscentis congratulatione, ut Argentinenses urgere nunquam destiterit, ut quod de certo illo temporis spatio cautum fuerat expungeretur. Concesserunt id quoque tandem Argentinenses, ea tamen conditione ut ius civitatis honorarium, quod in Calvinum contulerant, salvum esset, et praebendae quam vocant annuos reditus retineret. Quorum illud probavit Calvinus, istud vero ut acciperet nunquam ab eo extorqueri potuit, ut qui nihil minus quam opes curaret. Restitutus autem ecclesiae suae flagitanti Calvinus hanc in illius instauratione rationem tenuit, ut, quod eam urbem videret omnino his fraenis indigere, testaretur inprimis se non posse ministerio suo rite fungi, nisi una cum doctrina christiana presbyterium quoque legitimum cum evTaCea ecclesiastica reciperetur. Tum igitur (qua de re mox plenius dicemus) et presbyterorum deligendorum et totius illius ordinis leges perlatae sunt verbo Dei consentaneae et civibus ipsis gratae, quas postea miris modis Satan abrogare frustra est conatus. Scripsit quoque [B 3] Catechismum gallice et latine, ab illo priore minime discrepantem, sed multo auctiorem et in quaestiones ac responsiones distributum : quem merito nobis liceat admirandum quoddam opus 1) legatos mittit. Edd. rece. 2) quo ex magistratus decreto tenebatur C. Ratisbonam ad comitia . . . . cum Bucero proficisci. (Edd, rece)