19:131 131 EPISTOLAE 3624.3625 132 captus est is quem miserat, et nunc ex vinculis causam dicit. Guisianus4) fortiter se excusat, et ludicram in filium quaestionem ^ quam in suorum consessu habuit statim huc misit. 17 aaiXiaaa suo more pergit. Tres eius filios scito mirabili esse indole et quales pro aetate optare possimus,6) ne medio quidem excepto, cui mirabiliter profuit quod ille est conatus. Prognostica quae misisti iam erant huc perlata et illud ipsum animadversum de quo scripsisti. Res, ut spero, curabitur, quamquam mirus est quoque hac in parte quorundam stupor. Anglicum illud negotium6) tardissime procedit, unius legati culpa. Aquam e pumice iam pridem conor exprimere, sicut vere et eleganter scribis.7) Sed nihil proficio. Ero tamen in omnes occasiones intentus ut nostra iactura sarciatur. Ecclesiam Dei gratia coepimus hic constituere, et proximo die dominico coenam, Deo iuvante, celebrabimus. Navarrenae, Condensis Posidonii)*) et eorum uxoribus, salutem dixi tuo nomine, sicuti iubebas, quod illis fuit gratissimum. Sed illa non desinit ministrum petere, et alioqui se passuram negat ut a se discedam. Quaeram igitur undique ut me saltem hac ratione redimam. Quoniam instat Adventus quem vocant, neque dubium est quin clamosi et rabiosi isti suo more acuant populorum furores,9) suasi ut literae ad singulos episcopos mature scriberentur, et impetravi, quarum exemplar ad te mitto. Istiusmodi literarum tantam non esse apud plerosque autoritatem, quantam esse oportuerat, res ipsa ostendit, et quotidie experior, sed quid agas? dabit Deus his quoque finem. Lugdunenses fratres in Suburbium reiici molestissime fero, sed quod mutari nunc quidem non potest ferendum censeo. Qua de re ad eos diligenter scripsi,10) et rogo ut tu quoque statim scribas quoniam eorum impatientiam luerent omnes ecclesiae, et certum est adversarios nihil aeque captare, atque hoc unum ut bello civili occasionem primi praebeamus. Theologi Germani heri discesserunt. u ) Nihil ut se excusaret) praecipuum suum consiliarium [Ligneroles, escuyer du duc de Nemours, Castelnau 88], qui vix eo venerat quum est in vincula coniectus. 4) Dux Franciscus. Filius princeps de Joinville. De utriusque in illa coniuratione partibus v. Mem. de Conde UL 376. 5) Di meliora! 6) Quid hoc sibi velit tu videas. 7) Epistola aliqua periisse videtur. 8) Coligny. 9) concionatores pontificii. 10) Epistolam reperies ap. Boum. II. App. 132. 11) Languet 26. Nov. (IL 159): Theologi Palatini et Wirtembergenses hodie hinc discesserunt. Eos nihil effecisse non est mirum quum non fuerint inter se concordes. Petiit ab iis Navarrus ut communem confessionem de rebus controversis exhiberent, verum ipsi inter se non potuerunt conve-