6:130 PUEB. Nequaquam. Quin potius ita sentio, ut veritate potiamur signorum, erigendas esse in coelum mentes, ubi Christus est, et unde eum exspectamus iudicem et redemptorem: in his vero terrenis elementis perperam et frustra quaeri. MINISTER. Ut in summam colligamus quae dixisti: duas in coena res esse asseris: nempe, [fol. 80] panem et vinum, quae oculis cernuntur, attrectantur manibus, percipiuntur gustu: deinde Christum, quo interius animae nostrae, tanquam proprio suo alimento, pascuntur. PUER. Verum, et eo quidem usque, ut corporum etiam resurrectio illic nobis, quasi dato pignore, confirmetur: quum et ipsa vitae symbolo communicent. MINISTER. Quis autem rectus erit huius sacramenti ac legitimus usus? PUER. Qualem Paulus definit: ut probet se ipsum homo, priusquam eo accedat. MINISTER. Quidnam in hac probatione inquiret? PUER. Num verum sit Christi membrum. MINISTER. Quibus ad eius rei notitiam argumentis perveniet? PUER. Si vera sit poenitentia fideque praeditus: si proximos sincero amore prosequatur: si animum ab omni odio malevolentiaque purum habeat. MINISTER. Num perfectam in homine tum fidem, tum caritatem exigis? PUER. Utramque sane integram et ab omni fuco vacuam esse convenit. Verum frustra exigatur tam absoluta numeris omnibus perfectio, in qua nihil desideretur, quando tanta nunquam in homine inveniri poterit. MINISTER. Non ergo ab accessu nos arcet imperfectio qua adhuc laboramus. PUER. Quin potius, si perfecti essemus, nullum am- 1) un arre 1561.1566. 2) Le 54. dimanche. . Signe si on est membre de Christ. . Pourquoy on recoit une seule fois le Baptesme, et la Cene plusieurs fois. 3) est il requis 1545. 1558. 1561 . 1563 . . . . il est requis 1548. 1553. 1559. 1566 suiv. Calvini opera. Vol. VI. 9