50:130 16. Iterum dico, ne quis me putet insipiimtem esse: alioqui iam etiam ut insipientem accipite the, ut paululum Quiddam et ego gWier". 17. Quod dico, non dico secundum BoMiHum, sed velut pes* eieipientiam: in hac audacia gloriationis. 18. QwandoqUidem multi gloriantur secundum carnem, et ego tflbriabor. 19. Libenter enim suffertis insipimtes: quum sitis ipsi sapientes. 20. Suffertis enim si quis vos in servitutem adigit, si quis excedit, si quis accipit, si quis attollit sese, si quis vos in fatiVm caedit. 21. Iuxta contumeliam loquor, perinde quasi nos infirmi fuerimus: imo in quocunque audet aliquis, per insipientium loquor, ego quoque audeo. 16. Iterum dico. Duplex est apostoli consilium. Partim siquidem refutare vult putidam pseudoapostolorum vanitatem, quod tam importuni essent laudum suarum praecones: deinde expostulare cum Corinthiis, quod sibi necessitatem iniungerent gloriandi praeter animi sui propositum. Iterum dico, inquit. Superius enim abunde ostenderat non fuisse causam cur deberet contemni: simul etiam ostenderat se aliis esse longe dissimilem: ideoque non debere ad regulam mensurae ipsorum suas glorias exigi. Ita rursus admonet, in quem finem gloriatus fuerit hactenus: nempe ut suum apostolatum vendicaret a contemptu. Nam si Corinthii fecissent officium, verbum de hac re nullum ipse fecisset. Alioqui iam ut insipientem. Si iudicor a vobis insipiens, saltem concedite ut iure meo ac libertate utar: hoc est, ineptiam stultorum more. Ita pseudoapostolos taxat, qui quum essent ineptissimi in hac parte, non solum tolerabantur a Corinthiis, sed cum multo applausu excipiebantur. Exponit deinde quale sit istud insipientiae genus: recitare suas laudes scilicet. Quod quum illi absque fine et modo facerent, sibi insolitum esse significat, quum dicit, paululum quiddam. Nam particulam hanc ego ad tempus refero: ut sensus sit, Paulum nolle diu continuare, sed quasi alienam personam induere ad momentum, et statim desinere. Sicuti solemus leviter praeterire quae sunt ab instituto nostro aliena: quum stulti ev Tcapspyoic assidue immorentur. 17. Quod dico, non dico secundum Dominum. Animus quidem Deum respiciebat, sed ipsa forma videbatur minus convenire servo Domini. Quamquam haec, quae de se confitetur Paulus, potius damnat in pseudoapostolis. Neque enim illi propositum erat se laudare, sed tantum illis se opponere, ut eos deiiceret. Transfert igitur in suam personam quod illorum erat proprium, ut Corinthiis aperiat oculos. Ubi reddidi audaciam, graece est OTCOaiaacc: de cuius verbi significatione dictum est capite 9. Argumentum certe aut substantia hic minime quadrant. 9