30:130 mentius afficeretur. Nam licet admonitus, tamen adhuc effugia quaerebat, Deumque peccatum illud oblivioni daturum rebatur: neque enim vero sensu peccati sui adhuc erat affectus. Quod enim peccatum dissimulat signum erat, ipsum nondum veram poenitentiam ex sensu illius habere quam oportebat. Itaque sive hunc nuncium ut geoeralem, sive ut particularem comminationem Saul interpretatus sit, tamen existimare debebat non inanes esse prophetae comminationes. Exempla sane passim in sacris occurrant. Nam etsi peccatores ad tempus aliquo peccatorum sensu commoventur, quum nimirum Dei verbum ipsorum aures personat, et eius nomine comminationes proponuntur, et peccatum tunc confitentur: tamen Deo poenas differente, ad aliquod tempus, statim obliti comminationum Dei metum omnem abiiciunt, et se impune laturos pec* cata sibi pollicentur. En ut Deo tantum minas et verba adhiberi te, homines praebent aures hebetiores, immo obsurdescunt, et quae monentur non audiunt. Quare Saulem oportuit aliquo externo signo et testimonio fieri certiorem de iis quae iam audiverat ex Samuele. Itaque quum ora pallii scissa est, et propheta signum illud esse dixit sciseae illius autoritatis regiae quam a Domino acceperat, ratum ita factum est Dei decretum, cuius interpres et nuncius Samuel fuerat: et ipse Saul vehementius perculsus et affectus, ut se ad Dei comminationem attentius expendendam disponeret: etsi propterea non est ad meliorem mentem reversus. Deinceps enim eius obdurationem et murmur adversus Deum, et tandem desperationem videbimus. Nihilominns tamen Dei verbo sua semper constat autoritas, etsi reprobis et incredulis nihil nisi condemnationem adfert. Quare licet Saul induratus sit, factus tamen est inexcusabilis, Deique verbo nihil detractum est. Ex quo apparet, Dei verbum nunquam inutiliter in terram cadere: sed suam illi semper vim et autoritatem sartam tectam esse, sive illud homines admittant, sive contradicant et reluctentur. Denique externo isto signo Deus Saulem docere voluit, ratas esse prophetae Samuelis comminationes de exauctoratione, quas tamen Saul velut aure hebetiore acceperat. Atque hic fuit signorum quovis saeculo usus, ut nimirum quum autoritatem et dignitate pollentes homines ad Dei verbum et minas obsurdescerent, alia quadam ratione docerentur, et signis quibusdam ipsis eorum oculis proponerentur et auribus subiicerentur, quae ante neglexerant. Quod vero instituta inter Saulem et Davidem comparatione Saul condemnatur: ita docemur ipsum nullam obloquendi Deo causam habere: quod iustas illum puniendi causas Deus habeat: et non possit ipse conqueri, non esse alium qui sit dignitate ipsi praeferendus, quasi dignitate omnes anteiret. Samuel enim ostendit Deum facillime inven- 9