21:130 et ad tolerantiam adversus improbos et ad pacem cum suis pastoribus fovendam et ad Dei invocationem inprimis exhortetur: atque ita illos comparat ad optatam illam lucem ex suis illis funestissimis tenebris iterum exspectandam: uti etiam eventus mirifice comprobavit. Tum quoque Institutionem christianam multo auctiorem, commentarios in Epistolam ad Romanos Simoni Grynaeo amicissimo suo dicatos, aureolum denique libellum edidit de Coena Domini in Gallorum suorum usum, quem deinde latinum fecit Galasius : quod argumentum ita dextre simul ac erudite videtur explicasse, ut ea tot infelicissimarum controversiarum decisio, in qua doctissimus ac optimus quisque merito acquievit, illi potissimum secundum Deum accepta feratur. Nec minor fuit eius felicitas in multis in viam revocandis Anabaptistis, inter quos duo praecipui fuerant, unus Paulus Volsius, cui iam olim Erasmus suum illud Enchiridium militis christiani dicaverat: quo pastore postea usa est Argentinensis ecclesia: alter Ioannes quidam Storder Leodiensis, cuius postea peste exstincti viduam Idelletam nomine, gravem honestamque feminam, Calvinus ex Buceri consilio uxorem duxit. Haec tum Calvini studia fuerunt Argentinae ad annum usque MDXLI, quo anno fuerunt a Caesare Wormatiam primum, deinde Ratisbonam comitia componendis religionis dissidiis convocata. Iis, quod ita theologorum Argentinensium collegio placuisset, Calvinus adfuit, minime *) quod constat ecclesiis ac suae praesertim Galliae inutilis, et Domino Philippo Melanchthoni et Gaspari Crucigero beatae memoriae inprimis gratus, adeo ut eum ille saepe Theologum cognominarit, hic vero privatum de coena cum eo colloquium habuerit eiusque cognitam sententiam diserte comprobarit. Iam autem advenerat illud tempus, quo constituerat Dominus Genevensis ecclesiae misereri. Itaque eorum syndicorum unus, quorum opera factum fuerat decretum ut fidi pastores eiicerentur, ita sese in reipublicae administratione gessit, ut seditionis reus, dum per fenestram proripere se conatur, praeceps ruens, ut erat ingenti corporis mole, ita sese adtriverit, ut intra paucos dies ex illo casu sit exstinctus. Alter homicidio perpetrato capite multatus est. Reliqui duo malae etiam administratae in quadam legatione reipublicae accusati solum verterint sintque2) absentes damnati. His veluti spumae sordibus eiectis civitas Farellum suum et Calvinum coepit requirere. Ac quum de Farello recuperando a Neocomensibus minimum spei affulgeret, enixe 1) ecclesiis ac suae praesertim Galliae minime inutilem operam navans. Ed. recenti. 2) sic. 9