19:130 3624. BEZA CALVINO. Novae morae et sollieitationes, et ecclesiarum et procerum et patris ipsius discessum impediunt Inter multa alia etiam de theologorum Germanorum infecta re abeuntium et Balduini acerrime notati rebus scribit (Ex autographo Cod. Genev. 117, fol. 48. . Habent etiam Cod. Genev. 119, fol. 99; Cod. Bern. Epp. VI. 967, Simler Vol. 102. Baum. II. App. 133. Inscriptio desideratur.) 8. Triste illud, l) quod postremis tuis literis significasti te ominari, iam pridem me torquet. Restiti quantum potui sicut brevi cognosces. Sed tandem mihi faciendum fuit quod solent qui recto cursu non possunt in portum penetrare. Hyemem illis, pro eo quod petebant, (nempe ut semel huc migrarem) concessi, sed duplici addita conditione. Una est, si ita censueritis. Altera si post Decembris conventum videro operam meam his ecclesiis esse necessariam. Iam vestrum est iudicium a quo ne latum quidem unguem discedam. Quod si nosses quot et quam multorum precibus restiterim, certe non modo difficilem sed etiam obfirmatum et pertinacem esse me diceres. Quid cupiam nosti, quid expediat non possum satis constituere, quoniam in diversas partes rapior. Dum cogito tuos labores, scholasticorum multitudinem, urbis nostrae commoda, meam denique quietem quam ego semper, Dei gratia, omnibus istis inanibus splendoribus anteposui, totus istuc gestio avolare. Sed dum vicissim considero nostrorum2) tarditatem, nisi singulis momentis excitentur, occasiones maximas, opinionem quam de me nescio quo modo plerique hic conceperunt, denique plurimarum ecclesiarum preces, quae necessario tempore se a me deseri queruntur, si tam cito (ut loquuntur) discedam, totus haereo et vestrum iudicium suspensus exspecto. Itaque intra biduum hinc proficiscetur qui nostrorum procerum literas ad vos super hoc negotio perferat. Interea vos praemonitos volui, ut temporis aliquid ad deliberandum habeatis. Iam de rebus aliis accipe. Plurima nobis in singulas horas nunciantur de hostium coniurationibus. Nostros interea non video magnopere commoveri, quamvis monere, hortari atque etiam libere obiurgare non desinam. Dux Nemorsi qui Aureliensem intercipere voluerat, excusationes misit, sed quae accusationem plenissime confirment et conscios valde gravent.3) Itaque Calvini opera. Vol XIX. 3624.1) longiorem moram puta, 2) procerum apud quos ministerio fungebatur. 3) Languet II. 160 d, d. 26. Nov.: Scripsi nuper de duce de Nemours: is iam agit in Lotharingia ap. sororium suum comitem Valdemontanum. Nuper misit in aulam (credo 9