9:13 13 DOCTRINAE DE SACRAMENTIS. 14 opinionum chaos, ut nemo alterum intelligat. Atqui ego sic vestra omnium sensa mihi tenere videor: ut nihil aliud a me hic positum fuisse confidam, quam quod singuli vestrum scripturi essent. Non enim dictandi vel praeeundi partes mihi arrogo: sed hac lege meum obsequium defero, ut; arbitrii vestri sit statuere quidnam expediat, [pag. l l ] Quod eo meliore fiducia aggressus sum, quia et ego antehac sum expertus, et vos claro documento testatum fecistis, similem laborem libere pia sedulitate a me susceptum vobis probari. Valete optimi et semper colendi fratres. Dominus vobis adsit, vos gubernet suo spiritu, vestrosque labores l) benedicat. Salutant vos reverenter collegae mei. Genevae IV. Calend. Decemb* M. D. LIV. a) 1) vestrisque laboribus MS. a) Exemplar MS, signatum est manu autoris propria .. pridie nonas Octobris. Ioannes Calvinus vester.