5:13
L.
ANNAEI
SENCAE
AD
NERONEM
CAESAREM
DE
C
L
E
M
E
N
T
I
A
LIBER
PRIMUS.
CAPUT
I.
Scribere
de
clementia,
Nero
Caesar,
institui,
ut
quodammodo
speculi
vice
fungerer,
et
te
tibi
ostenderem,
perventurum
ad
voluptatem
maximam
omnium.
Quamvis
enim
recte
factorum
verus
fructus
sit,
fecisse,
nec
ullum
virtutum
pretium
dignum
illis
extra
ipsas
sit,
iuvat
tamen
inspicere
et
circumire
bonam
conscientiam:
tum
immittere
oculos
in
hanc
immensam
multitudinem,
discordem,
seditiosam,
impotentem,
in
perniciem
alienam
suamque
pariter
exsultaturam,
si
hoc
iugum
fregerit:
itaque
loqui
secum:
EGO
ex
omnibus
mortalibus
placui,
electusque
sum,
qui
in
terris
deorum
vice
fungerer.
Ego
vitae
necisque
gentibus
arbiter.
Qualem
quisque
sortem
statumque
habeat,
in
manu
mea
positum
est.
Quid
cuique
mortalium
fortuna
datum
velit,
meo
ore
pronunciat.
Ex
nostro
responso
laetitiae
causas
populi
urbesque
concipiunt.
Nulla
pars
usquam
nisi
volente
propitioque
me
floret.
Haec
tot
millia
gladiorum,
quae
pax
mea
comprimit
ad
nutum
meum
stringentur.
Quas
nationes
funditus
exscindi,
quas
transportari,
quibus
Ubertatem
dari,
quibus
eripi,
quos
reges
mancipia
fieri,
quorumque
capiti
regium
circumdari
decus
oporteat,
quae
ruant
urbes,
quae
oriantur,
mea
iurisdictio
est.
In
hac
tanta
facultate
rerum,
nem
ira
me
ad
iniqua
supplicia
compulit,
non
iuvenilis
impetus,
non
temeritas
hominum
et
contumelia,
quae
saepe
tranquillissimis
quoque
pectoribus
patientiam
extorsit:
non
ipsa
ostentandae
per
terrores
potentiae,
dira,
sed
frequens
magnis
imperiis
gloria.
Conditum,
imo
constrictum
[pag.
2]
apud
me
ferrum
est!
Summa
parsimonia
etia:n
vilissimi
sanguinis.
Nemo
non,
cui
alia
desint,
hominis
nomine
apud
me
gratiosus
est.
Severitatem
abditam,
clementiam
in
promptu
habeo.
Sic
me
custodio,
tanquam
legibus,
|