49:13 13 CAPUT L 14 Gratia et pax. Nihil prius optandum quam ut Deum propitium habeamus: quod designatur per gratiam. Deinde ut ab eo prosperitas et successus omnium rerum fluat, qui significatur pacis vocabulo. Nam utcunque videantur arridere omnia : si infensus est Deus, benedictio etiam ipsa in maledictionem vertitur. Unicum igitur felicitatis nostrae fundamentum Dei benevolentia: qua fit ut vera solidaque fruamur prosperitate, et ipsis quoque adversis rebus salus nostra provehatur. Deinde ex eo quod pacem a Domino precatur, intelligimus, quidquid boni obvenit nobis, divinae beneficentiae fructum esse. Neque omittendum, quod simul a Domino Iesu haec bona comprecatur. Merito enim ei redditur hic honor, qui non modo paternae erga nos benignitatis est administer et dispensator, sed omnia cum eo in commune operatur. Proprie tamen voluit notare apostolus, omnia Dei beneficia per ipsum ad nos pervenire. Sunt qui per pacis vocabulum conscientiae tranquillitatem intelligere malunt: quarn.significationem interdum ei competere non nego: sed quum certum sit, apostolum summam bonorum voluisse hic perstringere, prior illa interpretatio, quae affertur a Bucero, multo est convenientior. Ergo summam felicitatis piis volens optare, ad fontem ipsum, sicuti nuper, se confert, nempe Dei gratiam, quae una non modo aeternam beatitudinem nobis affert, sed omnium in hac vita bonorum causa est. 8. Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum super vobis omnibus, quia fides vestra praedicatur in universo mundo. 9. Testis enim mihi est Deus, quem colo in spiritu meo in evangelio filii ipsius, ut continenter memoriam vestri faciam 10. semper in orationibus meis: rogans si quo modo prosperum iter aliquando mihi obtingat per voluntatem Dei veniendi ad vos. ll. Desidero enim videre vos, ut aliquod impertiar vobis donum spirituale ad vos confirmandos: 12. Hoc est ad cohortationem mutuo percipiendam in vobis per mutuam fidem, vestram atque meam. 8. Primum. Hic exordium incipit aptissimum ad causam: siquidem rationibus tam a sua, quam eorum persona sumptis eos ad docilitatem opportune praeparat. Ex eorum persona ratio est, quod celebritatem fidei eorum commemorat. Innuit enim publico ecclesiarum praeconio esse oneratos, ut respuere nequeant apostolum Domini, quin praesumptam ab omnibus de se opinionem fallant, quod inhumanum et quodammodo perfidiae propinquum habetur. Hoc igitur testimonium ut merito inducere apostolum debuerat, quo securitate obedientiae concepta Romanos pro officio docendos et instituendos susciperet: ita Romanos ipsos vicissim obligatos tenebat ne eius autoritatem spernerent. A sua