48:13 13 CAPUT L 14 trahant. Alterum vero consolationis vice mox additur, de secundo eius adventu. Ex his duobus simul coniunctis, et ex utrovis seorsum, firmum argumentum ducitur ad refutandos papistas et quosvis alios, qui carnalem in panis et vini symbolis Christi praesentiam imaginatione sua statuunt. Nam quum assumptus in coelum dicitur Christus, certe aperte notatur locorum distantia. Fateor quidem coeli nomen variis modis accipi: nunc pro aere, nunc pro toto sphaerarum complexu, nunc pro glorioso Dei regno, ubi Dei maiestas propriam habet sedem utcunque totum mundum impleat. Qua ratione Paulus Christum supra coelos omnes collocat, quia mundo sit superior et in illo quoque beatae immortalitatis domicilio supremum gradum obtineat: quia supra omnes angelos eminet, quorum est caput. Sed hoc non obstat, quominus absit a nobis, et coelorum nomine separatio a mundo signetur. Quantumlibet cavillentur, coelum quo sublatus est Christus universae mundi machinae opponi, planum est. Ergo ut in coelo sit, extra mundum esse oportet. Verum in primis, quo intendant angeli, spectandum est: nam inde certius de verborum sensu fiet iudicium. Revocare volunt angeli discipulos a carnalis praesentiae desiderio. In hunc finem non nisi secundo venturum denuntiant. Nam huc pertinet temporis illius designatio, ne frustra ante venturum exspectent. Quis non videt iisdem verbis corporis eius absentiam e mundo exprimi? Quis non videt prohiberi, ne in terra habere expetamus? Arguto sophismate elabi se putant, quum dicunt tunc visibili forma venturum: nunc autem quotidie invisibilem venire. Sed hic de forma non est disputatio: tantum admonentur apostoli, sinendum esse in coelo Christum, donec extremo die appareat. Votum enim corporeae praesentiae tanquam absurdum et perversum damnatur. Negant carnalem esse carnis praesentiam, dum gloriosum corpus supernaturali modo et per miraculum nobis adest: sed eorum commenta de corpore glorioso, tanquam ludicra et puerilia, respuere licet. Miraculum sibi fingunt ipsi, nullo scripturae testimonio. Iam gloriosum erat Christi corpus, dum a resurrectione versatus est cum suis discipulis. Id extraordinaria et arcana Dei virtute factum est. Eo tamen modo angeli posthac desiderari vetant et negant ad homines venturum esse. Ergo, iuxta eorum praeceptum, ne eum e coelo figmentis nostris detrahamus : nec manibus aut reliquis sensibus magis quam oculis putemus fore nobis praesentem. De corpore semper loquor. Nam quod infinitum esse dicunt, ut absurdum somnium est, ita secure repudiandum. Interea libenter fateor, Christum adscendisse, ut impleat omnia: sed diffusum ubique esse dico, spiritus sui virtute, non carnis essentia. Fateor praeterea et verbo et sacramentis eum nobis adesse, Neque