47:13 13 CAPUT I. 14 que optime convenire: quia et fide concipimus incorruptibile semen, quo im novam et divinam vitam renascimur. Et tamen iam fides ipsa opus e^t spiritus sancti, qui nonnisi in filiis Dei habitat. Ergo secundum diversos respectus fides regenerationis nostrae pars est, et in regnum Dei ingressus, ut nos in filiis suis numeret Quod enim spiritus mentes nostras illustrat, id iam ad renovationem nostri pertinget. Hoc modo ex regeneratione, tanquam ex fonte manat fides. Sed quoniam eadem fide Christum recipimus-, qui spiritu nos suo sanctificat, ideo dicitur adoptionis nostrae esse principium. Quanquam altera distinctio afferri potest clarior et magis expedita. Nain quum Dominus fidem inspirat, occulte nos et arcano quodam et incognito nobis modo nos regignit. Fide autem donati, vivo conscientiae sensu non adoptionis modo gratiam, sed vitae quoque novitatem et alia spiritus sancti dona apprehendimus. Nam quum fides (ut dictum est), Christum recipiat, nos in omnium eius bonorum possessionem quodammodo inducit. Ita quantum ad sensum nostrum spectat, nonnisi post fidem Dei filii esse incipimus. Quod si adoptionis fructus est vitae aeternae haereditas, videmus ut evangelista uni Christi gratiae totam salutem nostram adscribat. Et sane, ut se penitus excutiant homines, Dei filiis nihil dignum reperient, nisi quod ipsis Christus contulerit. 14. Et Sermo caro factus est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam tanquam unigeniti a patre: plenus gratiae et veritatis. 14. Et sermo caro factus est. Iam docet qualis ille fuerit Christi adventus, de quo meminerat: nempe quod carne nostra indutus se palam mundo ostendit. Etsi autem ineffabile arcanum, quod Dei filius humanam naturam induerit, breviter attingit evangelista, mire tamen perspicua est haec brevitas. Ludunt hic quidam et ineptiunt frivolis argutiis deliri homines, sermonem dici carnem esse factum, quia Deus filium suum, ut mente conceperat, hominem in mundum miserit: quasi sermo ille umbratilis nescio quae fuerit idea. Atqui ostendimus, veram in essentia Dei hypostasin exprimi hac voce. Carnis etiam nomen plus ad exprimendam eius mentem energiae habet quam si dixisset hominem esse factum. Ostendere voluit ad quam vilem et abiectam conditionem Dei filius nostra causa ex coelestis suae gloriae celsitudine descenderit. Scriptura, quum de homine contemptim loquitur, carnem appellat. Quum autem tanta sit distantia inter spiritualem sermonis Dei gloriam et putidas carnis nostrae sordes, eousque tamen se filius Dei submisit, ut carnem istam tot miseriis obnoxiam susciperet. Caeterum Caro minime hic pro corrupta