44:13 13 CAPUT L 14 6. Et qui retro aguntur^ ne sequantur Iehovam (ad verbum est, de post Iehovam), et qui non quaerunt Iehovam, neque investigant eum. Hic propheta videtur quasi uno fasciculo complecti tam superbos Dei contemptores quam idololatras, de quibus hactenus loquutus est. Tametsi fieri potest ut aliis elogiis eosdem designet, ac significet ideo addictos esse suis superstitionibus, quia nolint sincere et ex animo Deum colere: imo refugiant verum pietatis studium. Et hoc posterius mihi magis arridet: neque enim satis firmum est quod alii divinant, notari hic crassum Dei contemptum. Ego igitur potius existimo hic premi idololatras, ne tergiversando putent elui crimen suum: quemadmodum solent obiicere clypeum ignorantiae ubi victi sunt, et ipsorum impietas prorsus est convicta: Non putavi, sed potius mihi animus erat Deum colere. Quum ergo ita sub integumento ignorantiae se abscondere soleant superstitiosi homines, propheta hic definit idololatriam populi, et breviter pronuntiat coniunctam esse cum pravitate et malitia : quoniam non quaesierint Deum : sed potius ultro se averterint, et voluerint quasi data opera exstinguere veram pietatem. Neque mirum est tam gravem et duram sententiam pronuntiari : quia edocti erant Iudaei ex lege qualiter colendus esset Deus. Unde igitur factum est ut obrepserint tam crassi errores? Certe Deus accenderat lumen coelestis doctrinae, quo monstraverat veram pietatis rationem. Sed ut homines cupiunt semper defungi frivolis nugis, Israelitae et Iudaei quum palam et aperte ipsos puderet reiicere verum Deum, simul "voluerunt coniungere multos cultus, ut ita occulta esset ipsorum impietas. Haec ratio est cur dicat propheta ipsos retro actos fuisse: hoc est, non posse excusari ignorantiae praetextu, sed esse perfidos et apostatas, qui praetulerint idola sua vero Deo: quum scirent eum non posse rite coli, nisi secundum regulam in lege sibi praescriptam, qua posthabita multas coacervarunt superstitiones. Et certe reperiemus hunc esse fontem omnium falsorum cultuum, quod homines Deum recusant vere et ex animo colere, interea tamen volunt obtendere aliquam speciem pietatis. Nam in lege nihil omissum est, quod ad perfectum Dei cultum faciat. Sed quia Deus exigit in lege spiritualem cultum, hinc fit, ut homines latibula captent, et confingant sibi multas caeremonias, ut scilicet recedant a Deo, et tamen simulent se ad ipsum accedere: dum sedulo in suis caeremoniis laborant, semper volitat cultus Dei et religio in ipsorum ore: hoc verum est: sed quemadmodum iam dixi, subest hypocrisis et fallacia: quia caeremonias cumulant, ut sit aliquod obstaculum inter Deum et ipsos. Itaque non abs re propheta Iudaeos hic accusat, quod retro acti fue-