32:13 13 PSALMUS XCII. 14 est Deus ut oculos nostros bene purget ad meditanda sua opera. Interim a contemptu vindicat incomprehensibilem Dei sapientiam, stultitiae et amentiae damnans eos omnes qui fastidiose eam reiiciunt: et a vulgi torpore fideles revocat, ut attentius considerandis operum Dei mysteriis incumbant. 8. (Dum florent impii.) Pulcra et concinna similitudine refellit ac deridet stultitiam hanc, quod putamus impios, nisi statim cogantur in ordinem, quasi triumphum de ipso Deo agere. Est autem in verbis concessio, quod fatetur germinare et florere: sed notanda est quae mox additur correctio, florere ad momentum instar herbae: quia celeriter marcescit eorum felicitas, atque ita scandalum ad quod totus fere mundus impingit, prudenter tollit et abolet: quia nimis stulte putamus beatos esse quibus propinquus interitus impendet: florent quidem hodie, sed cras excidentur ut arescant. Alibi videbimus, herbis conferri quae nascuntur in culminibus tectorum, Psal. 129, 6 quia dum illis deest soli pinguedo, ex qua succum trahant, sponte pereunt. Sed propheta nunc simplici similitudine contentus fuit, quod prosperitas impiorum maturius exitium sibi accersat, non secus ac falcem herbarum maturitas. Ac antithesis inter brevem durationem et aeternum exitium notanda est: ac si diceret, non resecari ut vere novo iterum pullulet eorum radix, sicuti herbae emortuae vigorem colligunt, sed ad aeternum exitium damnari. Quod autem Deum ex opposito dicit Excelsum in coelo sedere, quidam ita accipiunt ac si illi assereret potentiam ac munus regendi mundi: ne quid putemus fortuito accidere, dum rebus humanis praesidet tam aequus iudex ac moderator. Alii aliud afferunt. Sed mihi videtur propheta stabilitatem solii Dei conferre cum versatili mundi agitatione: ac si diceret non aestimandum esse Deum ex mundo, in quo nihil fixum est vel stabile: quia longe diversa eius ratio sit qui terrenas mutationes ex alto quietus despicit: neque id modo ut Deum a creaturis discernat, quo gradum sui honoris obtineat illius maiestas: sed ut nos quoque discamus supra nos et supra totum mundum assurgere quoties de mirabili et arcana eius providentia agitur, quia turbidus est eorum adspectus qui in terra subsistunt. Ergo ut nobis appareant quae in mundo non cernuntur Dei iudicia, propheta sub voce Sublimitatis admonet Deum non agere nostro arbitrio: sed prout fert eius aeternitas, nos, quia breve est vitae nostrae curriculum, quia ut plurimum non procedunt nostri conatus, variis scilicet obstaculis abrupti, quia non semper offertur occasio, praecipitanter ferimur, et secundum assiduas mundi turbationes, fides etiam nostra turbatur ac labascit: propheta Deum ante oculos nobis statuit in aeterno et immutabili solio