31:13 13 IOANNES CALVINUS PIIS ET INGENUIS LECTORIBUS SALUTEM. Si tantum utilitatis afferat ecclesiae Dei commentariorum meorum lectio quantum ego ex scriptione fructus percepi, non erit cur me suscepti laboris poeniteat. Tametsi librum Psalmorum in hac tenui nostra schola exposueram ante tres annos, hac opera perfunctus statueram non publicare latius quae apud domesticos familiariter deposueram. Et priusquam enarrationem aggrederer fratrum meorum rogatu dixeram quod verum erat, me ideo supersedere quod fidelissimus ecclesiae doctor Martinus Bucerus summa, quam in hoc opere praestitit, eruditione diligentia et fide, id saltem consequutus erat ne tantus esset operae meae usus. Nec vero de Wolphgangi Musculi commentariis, si iam tunc in lucem prodiissent, tacere fas fuisset quando et hic sedulitate et industria non parum laudis bonorum iudicio meritus est. Nondum ad finem operis perveneram dum ecce novis precibus solliciter, ne meditationes meas, fideliter et dextre, non absque magno labore exceptas, perire sinam. Ego in proposito manere: tantum quod pridem in animo fueras promittere (ne genti nostrae in libro tam utili deesset adiumentum) me scripturum aliquid gallice. Id dum tentare cogito repente