24:13 13 COMMENTARIUS IN EXODI CAP. I. 14 malam semper mercedem ab hominibus rependi benefactis, ut discamus in officiis praestandis Deum unum respicere: quia alioqui vel ad conciliandum nobis favorem et plausum, vel ad captandas terrenas utilitates plus aequo sumus addicti. Quanquam non vulgare fuit praemium quod ultra centum annos liberaliter habiti sunt in gratiam Ioseph Israelitae, ut in gente superba, avara et crudeli commode viverent. Caeterum, quidquid accidat, ut non solum compensatione omni fraudemur, sed conspirent in nostram perniciem multi de quibus bene meriti erimus, nunquam recte fecisse nos poeniteat. Interea discamus nihil efficacius esse ad cohibendam nocendi libidinem coniunctionis vinculis, quibus nos Deus mutuo adstringit. Etsi autem apud omnes evanuerat gratia Ioseph, probrum tamen ac crimen ingratitudinis praecipue in regem confertur: cui plus quam turpe fuit ignorare cuius industria et opera tam uberem quotannis proventum perciperet. Nam quum agrorum fundos emisset sanctus patriarcha, inde regi annuum tributum acquisierat quintam frumenti partem. Verum ita solent tyranni quidquid illis penditur ingurgitare, neglecta iuris sui inquisitione. 9. Dixitque ad populum. Nempe in conventu solenni, quales a regibus haberi solent, ubi de publico statu consultandum est. Quasi diceret Moses caput hoc deliberationis apud ordines propositum a rege fuisse: nempe, quia timendum sit ne filii Israel multitudine sua et robore freti insurgant, res novas moliantur, ac si quid turbatum sit excusso iugo Aegyptum relinquant, praeveniendos esse, ac premendos duris oneribus, ne quid tentare audeant. Hoc vocat Pharao, prudenter se gerere. Etsi enim verbum DDsl saepe in malam partem sumitur pro Callide circumvenire : hic tamen honesto titulo quam statuit inferre iniuriam praetexit: prudenter dispiciendum esse, ne sua ignavia vel cessatione Aegyptii grave sibi damnum accersant. Fuit quidem hoc vulgare apud profanas gentes, in capiendis consiliis pluris esse honestum quam utile: sed ubi ad rem ventum est, omnes fere ita excaecat cupiditas ut praeterito honesti respectu, ad sua commoda ferantur praecipites. Adde quod ex utili faciunt necessarium : deinde sibi persuadent rectum esse quidquid suscipere coguntur. In promptu enim occurrit et facile decipit speciosus ille sed fallax color, ubi aliquid imminet periculi, obviam eundum esse. Scelestis quidem et deploratis tribuitur apud tragicos poetas vox ista detestabilis, occupandum esse scelus: quia natura dictat id iniustum esse ac praeposterum. Sed haec vulgo optima videtur esse cavendi ratio, ut neminem providum censeant, nisi qui securitati propriae cum alterius damno, si ita res ferat, consulit. Ex hoc fonte manant fere bella omnia: quia, dum quisque principum sibi a vicinis