19:13 13 1561 OCTOB. U igitur quintae et sextae actionis exitus. Nos vero exspectamus quid tandem sint inter se constituturi, ut et ipsi postea consilium capiamus. Quaeris autem quid speremus? nihil boni ab hominibus, sed omnia a Deo. Tfj aavXCacfi nihil mutabilius, et nihil hic fere animadverto praeter avctQxiav. Acres, diligentes, imperterriti sunt hostes. In nostris nihil simile. Sed Deus plane quis sit ostendet in rebus deploratissimis. Si, quod futurum arbitror, mox solvatur colloquium, protinus me in viam dabo et ipse tibi coram nunciabo infinita quae scribere nec possum nec volo. Sin minus, perdurabo sub hac cruce quamdiu visum erit Domino. Mitto ad te duas alteras nostras orationes in tertia et quarta actione habitas. Quid illi ex adverso responderint et omnium ultro citroque dictorum summa ex ipsis actis cognosces, simulatque absolvere potuero. Quum haec heri scripsissem nuncium exspectans, ecce nobis gratissiinae tuae literae datae 24 Septembris. Redditae sunt reliquae iis omnibus quibus inseri psisti,6) D. Amiraldus promisit se intra duos dies Merlinum nostrum absoluturum7) per quem etiam respondebit. Galasius noster de invisendis pictonibus deliberabit. Acanthium cuperem mecum abducere, sed est valde infirma valetudine. De nostro Chandio melius quiddam spero, quam quum ad te scriberem. Pater me valde sollicitat ut se in reditu invisam quod ei negare non possum. Sed omnino ad paucos dies me retinebit quia vestri desiderium ferre amplius non possum, quum praesertim vos opprimi videam et interea nihil hic agi. Legatus hic valde friget et supra quam possis credere. Tantum vereor ne clam aliquid. 8) Uxorem meam rogo ut sicuti facis pergas habere commendatam. Vinum quandoquidem tuo consilio vendidit, tu, ut spero, culpam lues. NOTmandium nostrum et omnes collegas et amicos ego et nostri omnes cupimus plurimum salvere. Bene vale, mi plurimum observande pater. D. Iesus tibi magis ac magis benedicat et tuas preces exaudiat. Ex Sangermano quarto nonas Octobris. Tuus Beza. 6) N. 3530 et seqq. 7) vide N. 3550. 8) Aliter Languet II. 145: Audio Card. Ferrariensem habuisse mandatum a Pontifice de multis concedendis, sed haec mandata episcopi nullo modo voluerunt admittere. Contra Martyr infra N. 3574,