18:13 13 1560 FEBRUAR. U 3161. CALVINUS BLAURERO. De relapsis in eadem peccata et de statu Galliae. (Edidit Beza Genev. p. 304, Laus. p, 602, Hanov. p. 678, Chouet p. 418, Amst. p. 191.) Tempestive domi meae indicaverat Iacobus Linerus, venturos hodie mercatores qui literas meas tibi reddendas fideliter curarent: sed famuli mei oblivione factum est ut tardius fuerim admonitus. Itaque si me ad brevitatem coget temporis angustia, dabis veniam, praestantissime vir et ex animo venerande frater. Quomodo in bonam spem erigi possint eorum conscientiae qui in eadem saepius peccata relapsi sunt, perinde me rogas,*) ac si mihi suppeteret melior ratio quam tibi, qui doctrina, usu et peritia me superas. Verum ut intelligas nihil mihi esse pluris quam ut tibi morem geram, posthabito pudore aliquid tentabo. Ac primo tibi assentior, nullum in scriptura reperiri singulare huius rei exemplum. Neque enim legimus ullum hominem, post datum poenitentiae signum, eiusdem delicti reatu saepius implicitum fuisse. Verum ut fateor non parum valere exempla ad doctrinae confirmationem, ita si hoc adminiculo carent, in ea una acquiescere tuto nobis non minus licet. Quid ergo scriptura doceat, nunc videndum. Prophetae certe ad poenitentiam passim hortantur, non qui semel deliquerant, sed qui obstinato Dei contemptu ruere non destiterant in omne scelerum genus, vel postquam simulaverant poenitentiam ad ingenium postea redierant. Saepe enim fraudis aut malae fidei accusant Israelitas, quod falso et dolose prae se tulerint Dei timorem quo vacui erant, et fallaci conversionis praetextu Deum et servos eius eluserint. Tamen ad poenitentiam vocando spem quoque proponunt veniae impetrandae. Hoc quum omnibus fere prophetis commune est, tum luculentius ex Ieremiae lectione patebit. Nec vero frustra Deus in lege sacrificia, nunc totius populi, nunc privati cuiuslibet nomine, quotidie repeti voluit, tam pro ignorantiis quam pro voluntariis delictis. Nisi enim parata fuisset expiatio peccatoribus qui saepius lapsi erant, non fatigasset eos inanibus figuris. Adde, quod Deum hypocritis et praefractis exoratum fuisse ut ignosceret, ex Psalmo 78 colligitur. Iam ubi cum suo evangelio illuxit Christus, non semel atque iterum duntaxat propitium fore Deum promisit si offensus esset, verum toto vitae curriculo suos ad deprecationem confugere iussit. Si non frustra 3161. 1) N. 3153.