15:13 ia 1554 IANUAR. 14 non pro viribus cures omnia in ea ecclesia, qui nunquam et nusquam cessas in aliis ecclesiis quin adsis pro gratia tibi a Deo data. Blaurerus scripsit Cantuariensem, Ioannam reginam prius declaratam, et filios ducis Nortumbriae, et fratres Suffordiae6) ducis damnatos esse proditionis reos, concludendumque de coniugio Mariae semi-Hispanae cum Philippo prorsus Hispano, et huius gratia utramque Mariam, Anglicam et Hungaricam reginam Caletum venturam. In Polonia Barones aliquot profligato papismo evangelium ex.- cepissse, non ignorante Rege neque prohibente quamvis episcopi ad arma conentur induenda impellere.7) Arbitror te intelligere Viretum Orbae esse et exspectare adventum legatorum utriusque urbis ut profligetur papismus. Quam felix est qui suos cum fructu docere potest Viretus, et instare ut exterininetur apud eos Antichristus. Benedictus sit Dominus, qui si non nobis hoc dedit, tamen efficit, ut in amico et fratre id videamus. Faxit ut maiora et clariora cernamus. Vale bene cum piis omnibus, quum collegis tum aliis : ne praeteream Normandium, fratrem, Budaeum, Treeanum. Nostri te salutant optantque omnia in Domino fausta. Salutat te collega et Dommartinus. Neocomi 20. Ianuarii 1554. 1900. VIRETUS CALVINO. Negotium Orbanum in fumum abiit pro tempore. (Sequitur in omiiibus codicibus supra laudatis praecedentem vireti.) Eximio Iesu Christi servo Domini Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori fratri et symmystae coniunctissime Genevae. S. Indictus erat comitiorum Orbanorum dies mensis huius 21. *) Advenit ad praescriptum diem Triboletus2) et praefectus noster. Nullus venit legatus alius Berna. Tillerus autem electus fuerat. Triboletus venit e Carthusia. Priburgenses nulli advenerunt. Adversarii quibuscunque possunt modis 6) sic. 1) lam a 1551 in comitiis Petricomi celebratis plures nobiles palam reformationis patroni exstiterunt: non def uere tamen edicta in contrarium tendentia (Salig A. C. IL 583). 1900,1) Buchat VI. 71. 2) N. 1115 not. l l .