14:13 13 1551 IANUAR. 14 Eximio Christi servo Ioanni Calvino. Genevae. 8. Paulus Comes scriba Gallus *) qui apud nos agit rogavit me ut tibi commendarem sororis suae uxoris causam, quae nupsit Nicolao Thiebeleio qui apud vos agit. Parum convenit inter maritum et uxorem, fortasse utriusque culpa. Audivit uxorem nuper a marito aufugisse. Suspicatur Paulus maritum severiorem et rigidiorem quam iuveni mulierculae conveniat. Admonebis igitur hominem officii, quoad quidem tibi causa utriusque postulare videbitur. D e rebus nostris audi pauca. Proposui in proximo fratrum conventu quod ad te scripseram de Bernensium edicto.2) Electi eramus ego et Bern ut Bernam hanc acturi causam proficisceremur. Dum nos ad hanc legationem apparamus, redit Stephanus Longovillanus 3) Berna, qui renunciat id iam erasum esse quod nos urebat: se vidisse exemplaria gallica duo, in suorum altero id quidem scriptum esset, sed obductum litura, in altero penitus omissum. Paulo post redditae sunt mihi Ealleri literae 4) quae hoc ipsum magis confirmarunt. Eas ad te mitto ut ex iis intelligas quid ipse sentiat, excusetque in hac tota re, et de sublatis apud vos feriis quid scribat. Scribis te inconsulto factum. Ergo non parum peccatum est a vestris hominibus, quod de negotiis religionis statuant vobis inconsultis: quae res est exempli non boni. Scis quid a nostris hac in parte requirere soleamus. Quanquam non ignoras quid ego de toto hoc negotio sentiam, tamen meo consilio id non ita factum fuisset multas ob causas. Nosti quibuscum ingeniis nobis luctandum est. Mitto et Zerhintae literas, quibus cognosces quam sit perturbatus bonus vir iis quae nunciat.o) Accepi eodem die alias a Sultzero eiusdem paene argumenti, quas etiam ad te mitto. Eas ubi perlegeris remitte omnes. Nostri te omnes salvum cupiunt cum tuis svmmystis et amicis omnibus, quibus meo nomine salutem nunciabis. Salutat te uxor officiosissime, et filiolae. Tale. Lausannae 10. lan. 1551. Tuus Petrus Viretus. 1433.1) Bernatium publicus apud Lausannenses secretarius, vir alias ignotus, sicut et eius affinis^ cuius nomen ipsum corruptum videtur (TMebauU?). 2) circa poenam crucis exosculanda^. 3) In Aurelianensium ducum familias quae et comitatum Neocomensem possidebat, nullum huius nominis recenset Art de verifier les dates ed. 1818 T. 16. 4) deperditae. 5) Haec ad aliud negotium referri debere videntur. Zerkintae nomen in apographis misere corruptum.