13:13 13 1548 IUL. 14 1051, VIRETUS BULLINGERO. Transmittit ei literas Calvini. Plura ipse ad Gualtherum. Si quid forte durius dictum videatur, ne velint offendi. (Ex autographo Archiv. Turic. Plut. VI. vol. 166, olim Epp. Tom. 24, fol. 238. - Simler. Vol. 67.) Clarissimo viro D. Henricho Bullingero Tigurinae ecclesiae pastori vigilantissimo, fratri et symmystae plurimum observando. Tiguri. 8. Dedi huic tabellario literas Calvini1) ad te, quas huc ad me miserat ut ad te perferendas curarem. Quia vero eum existimo, quum suis literis, tum vero eo quod nuper vobiscum habuit colloquio Tiguri, de rebus nostris fecisse vos certiores abunde, et quia super eadem re scribo satis prolixas et molestas literas ad D. Uodulphum Gualtherum,2) veterem amicum et familiarem meique amantissimum, non putavi operae pretium ut iisdem de rebus saepius te obtunderem. Quandoquidem, praeterquam quod invitus hanc causam ago, in qua necessitate cogor eorum patefacere dedecora quos mihi gratius esset laudibus ad coelum vehere, huc accedit quod, si quid est in longa mea epistola quod tua te scire referat, non dubito quin D. Gualtherus id tibi familiariter communicet, praesertim quum non ignorem quae sit inter vos amicitia et necessitudo. Quod si quid in ea videbitur vobis durius aut asperius dictum, ne offendamini, obsecro: quia certo scio vos ea omnia levia nimis iudicaturus fuisse, si in eadem essetis nobiscum causa, aut si exacte vobis cognita esset rei indignitas et iniuria, quae non nobis solum sed toti irrogata est ecclesiae, ab iis quibus et nostra et ecclesiae salus inprimis curae esse debuit. Sed postquam visum fuit Domino sic nos exercere, te et omnes tuos collegas et symmystas per Christum Iesum obsecro, et commune ministerium, ut detis operam his fluctibus compescendis quos nobis tam exitiales commovit quorundam importunitas et improbitas, nisi velitis nostras ecclesias maximis exponi discriminibus hoc praesertim tempore, quo nusquam ecclesiae ulla certa quies inveniri potest. Praestate vos quod estis, hoc est, pacis et concordiae studiosos. Salutant te et tuos collegas nostri omnes officiosissime. Quum plus otii nactus fuero, tuis literis latius respondebo, si id res postulat, quarum tibi nomine gratias ago 1051. 1) N. 1039. 2) Deperditas.